Pietro da Moglio carmina, 2

2. epitaphium

Da vocem, lector, tecum vox picta loquetur,

Tuque loquens auditor eris dum talia promet:

Rhetoris hoc Petri considunt membra sepulchro.

Quo iussit Dominus, migravit spiritus illo.