Pietro da Moglio carmina, 1

1.

Hic Zacchariam Donati de sanguine cretum,

Indole preclara specimen, modo vita tulisset,

Florenum gentile decus, sors invida fati,

Heu nimium properata, ferox cunctisque perosa,

5

Intempesta ruens infesto funere clausit.

Heu, miserande puer, quem sternere bella nequirunt,

Concita sepe tibi, totiensque vocatus in armis

Hostis, casus iners imbelli cede peremit.

Sic sua te voluit Deus hospita regna mereri.