Francesco Petrarca versus ex epistolis, var. 30

Var. 30

Discolor ut Nymphae tetigit vestigia pellis,

Lectior et cunctis nimis invidiosa puellis,

Nescit habere locum, refugit sub claustra reverti.

Et tibi purpurei decus addidit innuba serti,

5

Teque per arva canens varios legit undique flores,

Et timet humentes pedibus calcare sorores.