Francesco Petrarca versus ex epistolis, fam. 24, 11

Fam. 24, 11.
Ad Publium Virgilium Maronem heroycum poetam
et latinorum principem poetarum

Eloquii splendor, latie spes altera lingue,

Clare Maro, tanta quem felix Mantua prole

Romanum genuisse decus per secula gaudet,

Quis te terrarum tractus, quotus arcet Averni

5

Circulus? An raucam citharam tibi fuscus Apollo

Percutit et nigre contexunt verba sorores?

Am pius elysiam permulces carmine silvam

Tartareumque Elicona colis, pulcerrime vatum?

Et simul unanimis tecum spatiatur Homerus

10

Solivagique canunt Phebum per prata poete,

Orpheus ac reliqui, nisi quos violenta relegat

Mors propria conscita manu sevique ministri

Obsequio, qualis Lucanum in fata volentem

Impulit - arterias medico dedit ille cruento

15

Supplicii graviore metu mortisque pudende -;

Sic sua Lucretium mors abstulit ac ferus ardor

Longe aliis, ut fama, locis habitare coegit.

Qui tibi nunc igitur comites, que vita, libenter

Audierim, quantum vero tua somnia distent

20

Et vagus Eneas portaque emissus eburna;

An potius celi regio tranquilla beatos

Excipit, ingeniisque arrident astra serenis

Post Stygios raptus spoliataque Tartara, summi

Regis ad adventum, magno certamine victor

25

Impia qui pressit stigmatis limina plantis

Stigmatisque potens eterna repagula palmis

Fregit et horrisono convulsit cardine valvas?

Hec ego nosse velim. Tu, mundo siqua silenti

Vmbra recens nostra veniet tibi forsan ab ora,

30

Quis tria cara tibi loca nunc totidemque libellos

Exitus excipiat, nostris simul accipe verbis.

Parthenope infelix rapto gemit orba Roberto,

Multorumque dies annorum sustulit unus

Prospera; nunc dubiis pendet plebs anxia fatis,

35

Innocuamque premunt paucorum crimina turbam.

Optima finitimo quatitur sine fine tumultu

Mantua, magnanimis ducibus sed fulta, recusat

Invicta cervice iugum, civilibus usa

Illa quidem dominis, externi nescia regni.

40

Hic tibi composui que perlegis, otia nactus

Ruris amica tui, quonam vagus avia calle

Fusca sequi, quibus in pratis errare soleres,

Assidue mecum volvens, quam fluminis oram,

Que curvi secreta lacus, quas arboris umbras,

45

Quas nemorum latebras collisque sedilia parvi

Ambieris, cuius fessus seu cespitis herbam

Presseris accubitu, seu ripam fontis ameni;

Atque ea presentem michi te spectacula reddunt.

Que patrie fortuna tue pax quanta sepulcri

50

Audisti. Quid Roma parens? hoc querere noli,

Hoc melius nescire puta; melioribus aurem

Ergo adhibe et rerum successus disce tuarum:

Tityrus ut tenuem senior iam perflat avenam,

Quadrifido cultu tuus ut resplendet agellus,

55

Vt tuus Eneas vivit totumque per orbem

Et placet et canitur, tanto quem ad sidera nisu

Tollere conanti mors obstitit invida magnis

Principiis; miserum Eneam iam summa premebant

Fata manu iamque ore tuo damnatus abibat,

60

Arsurumque iterum pietas Augusta secundis

Eripuit flammis, quem non morientis amici

Deiecti movere animi, meritoque supremas

Contempsisse preces evo laudabitur omni.

Eternum, dilecte, vale nostrosque rogatus

65

Meonium Ascreumque senes salvere iubeto.