Francesco Petrarca epitaphia, 1

1. epitaphium Manni Donati

Miles eram magnus factis. et nomine Mannus

Donatos quos fama uocat celebratque. uetusti

Sanguinis auctores habui manus inclita bello

Dexteritasque immensa fuit nec gratia clare

5

Defuerat forme: dubiique peritia martis

Dum pia iustitiae feruens amor induit arma

Nil metuens: multis late uictritia campis

Signa tuli: multos potui meruisse triumphos

Florentina mihi generose stirpis origo

10

Cara domus patauum: sedesque nouissima busti

Contegit exiguo fessum sub marmore corpus

Reddita mens celo: nomen seruate sequentes

Italie externisque procul notissimus oris

Ignotus patrie uixi: que forte sepultum

15

Optabit reducem: fors quem contempsit amabit.