Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 24

24. ad Italiam

Salve, cara Deo tellus sanctissima, salve

Tellus tuta bonis, tellus metuenda superbis,

Tellus nobilibus multum generosior oris,

Fertilior cuntis, terra formosior omni,

5

Cincta mari gemino, famoso splendida monte,

Armorum legumque eadem veneranda sacrarum

Pyeridumque domus auroque opulenta virisque,

Cuius ad eximios ars et natura favores

Incubuere simul mundoque dedere magistram.

10

Ad te nunc cupide post tempora longa revertor

Incola perpetuus: tu diversoria vite

Grata dabis fesse, tu quantam pallida tandem

Membra tegant prestabis humum. Te letus ab alto

Italiam video frondentis colle Gebenne.

15

Nubila post tergum reminent; ferit ora serenus

Spiritus et blandis assurgens motibus aer

Excipit. Agnosco patriam gaudensque saluto:

Salve, pulcra parens, terrarum gloria, salve.