Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 19

19. ad Barbatum Sulmonensem

Sors sua quenque vocat: rigidam transire per Alpem

Sole nivem radio nondum frangente iubemur,

Obscenosque locos informia claustra malorum

Aque feram Rodani totiens contingere ripam.

5

Heu, quis agit mea fata deus? quis sidera volvit

Noxia? Si patrium fesso fortuna sepulcrum

Invidet, extrema liceat iacuisse sub Arcto

Aut ubi serpentes habitant, ubi nascitur Auster.

Caucasea sub valle libens, Atlante sub alto

10

Et vivam et moriar, modo sit, dum vivitur, almus

Cuius ab eternis respirem tractibus aer,

Barbara, dum moriar, saltem cui reddere corpus

Terra queam. Nichil e toto plus posceris orbe;

Hoc etiam, fortuna, negas; huc volvis et illuc,

15

Nullaque iam tellus, nullus michi permanet aer;

Incola ceu nusquam, sic sum peregrinus ubique.

Siste, precor, quacunque libet regione meoque

Ludibrio laxare, ferox; non munera regni

Multa tui, non ampla peto: permitte quieta

20

Paupertate frui, patere hanc in rure reposto

Etatem transire brevem. Iam proxima mors est

Libertasque simul; medium sine turbine tanto

Tempus eat; non ambitio nec avara trahit mens.

Tu longos sine fine adigis perferre labores,

25

Qui quoniam assidue rapido cum tempore crescunt,

Quis michi portus erit? qualem sperare senectam

Linquitur? miseris perplexum ambagibus orbem!

Celsa tremunt, pendet medium, calcamur in imo.

Ima placent; tamen aerio ceu vertice semper

30

Mens tremit, et medio pendet velut anxia calle.

Id queror in primis. Quenam hec discordia rerum?

Si nimbos sevumque iugis sevisse Tonantem,

Si pelago fluctus tempestatemque profundo

Naufragiumque gemam, desit patientia et equi

35

Iudicium; arentis sed enim modo gurgitis unda

Obruor indignans, humilique in pulvere ventis

Fulminibusque premor; sic nil michi profuit altum

Solicite vitasse locum. Verum ista profecto

Iusta, sed et sera est et longa et vana querela.

40

Sors igitur mea me repetit, tritumque viator

Prendere iussus iter carosque relinquere amicos,

Vrgeor alpinum raptim penetrare Tridentum

Danubiumque novum iuvenemque ab origine Rhenum

Germanosque lacus; claudit namque hostis apertas

45

Ense vias. Quid agam? Rebus parere coactum

Durius est, et ferre iugum sine murmure prestat.

Pareo. Tranquillum dulcis michi fluxerat annus,

Sed brevis heu nimiumque fugax, oblitaque forte

Tantisper fortuna mei, dum cetera gaudet

50

Precipiti versare rota, michi grata reliquit

Otia; nunc eadem sphingosa negotia reddit,

Et labor invitus placidam fugat ecce quietem.

Tu, felix Barbate, tuum ne desere nidum.