Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 18

18. ad Barbatum Sulmonensem

Rus michi tranquillum media contingit in urbe,

Rure vel urbs medio, sic prompta frequentia soli

Promptus et in latebras reditus, dum tedia turbe

Offendunt. Hos alternos urbs una regressus,

5

Hos dedit una domus, senium que pellit et iram.

Nam desiderium valvas transgressus abunde

Lenio; semper adest oculis animoque vicissim

Quod placeat possitque graves avertere curas.

Rursus et, ut strepitus pertesum, limen amicum

10

Transeo, multa uno fugiens fastidia passu

Et querulum obverso secludens cardine vulgus.

Hic michi tanta quies, quantam nec valle sonora

Parnasi nec cecropie per menia ville

Invenit studiosa cohors heremoque silenti

15

Vix Egiptiace cives, nisi fallor, arene

Angelici sensere patres. Fortuna, latenti

Parce, precor, parvoque volens a limine transi

Et regum metuenda fores invade superbas.