Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 17

17. ad Iohannem Boccaccii

O ego si, qualem tu me tibi fingis amando,

Sors daret ut vigiles sopirem carmine curas,

Qualia nubifere scopulosa per avia Cirre,

Qualia Castalii modularer ab aggere fontis

5

Solamen latura tibi! Sed, crede fatenti,

Fallit Amor, qui sepe Deos hominesque fefellit,

Iudiciis adversa lues. Si carmina vulgus

Nostra legit, que causa tibi nunc summa querele est

Quod passim vulgata avido celentur amico?

10

Nil michi, nil nostris poterat contingere Musis

Tristius: id primum moturos nempe libellos

Admoneo ut vulgus fugiant paucisque placere

Contenti hospitibus penitus fallentibus auris

Abstineant plaususque leves et murmura temnant.

15

Ingenio sin fata favent ut forte per ora

Docta virum vivus volitem - licet ardua semper

Hec via sit tentata michi - tamen ipse mearum

Conscius obstupeam rerum. Dum scribimus, ecce

Horrendum violenta tonat miscetque dolores

20

Et varios Fortuna metus; tot vulnera rectum

Totque minas perferre grave est: hinc nuntius atque hinc

Tristis adest: illum Mors abstulit atra sodalem,

Hunc gladii rapuere truces, hunc carcer, at illum

Morbus habet, volucres alius rabiemque ferarum,

25

Equoreasque alius pascit sub gurgite pisces.

Cor michi non adamante rigens nec ferrea mens est.

Permoveor. Taceo propriam, que longa malorum

Historia est, quibus hoc signum petat illa sagittis

Pectus et hoc quanto pretentans ariete pulset.

30

Obnixi contra stamus tum pondere nostro

Tum simul exemplis; quis monstrum fortiter illud

Vicerit interdum trepidi titubamus. Ita omnem

Corpoream requiem mentis labor atque vicissim

Pacem animi internam fortune prelia turbant.

35

Vincemus tamen, ut spero, clarumque tropeum

Victa ferox inimica dabit; sed, stante duello,

Turbidus ingenii status est. Vix temporis huius

Acta probare rear doctos; verum, omnia postquam

Nostra placent, voti compos breve suscipe carmen

40

Et fesse lege signa manus; ac mitte querelas.