Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 14

14. ad Nicolaum Florentinum

Si iuvat agricolam ruris spectata subacti

Gloria dum fulvas oculo metitur aristas

Divitiasque suas, tamen idem in colle benigno

Dulcius aeriam quercum fagumque comantem

5

Pampineisque notat vestitam vitibus ulmum;

Pastorem si fama gregis vulgata superbum

Efficit, at toto secernit ab agmine magnum

Letior herbosa ludentem in valle iuvencum,

Hunc colit ante alios mulcens, hunc nomine certo

10

Signat odoratis intexens cornua sertis.

Quanta michi gentique putas tua gloria nostre,

Quantaque lux patrie! quem tot tolerare laborum

Aspera, tot laqueos cauto transcendere gressu.

Hostibus horrendum carumque videmus amicis,

15

Quem nec torva minis claro nec perfida cepto

Blanditiis Fortuna movet, tam tristibus unum

Quam letis mirata virum. Tibi carbasa cimbe

Et clavum lassata sue Trinacria tandem

Credidit; extrema sic tempestate magister

20

Eligitur, dubio miles sic sepe duello.

Sorte sub ancipiti generosis lecte periclis,

Vive tui nostrique memor. Quas insita virtus,

Quas animo, spes nostra, faces tibi prima placendi

Proxima cura bonis turbeque accendet amanti!

25

Quos inter numerare tuum dignabere vatem.