Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 6

6. ad arbores suas

Silva, precor, generosa ferax per secula tanti

Vive memor domini; felices surgite plante,

Tendite pomiferos sub nubila, tendite ramos,

Herbosumque solum frondosi palmitis umbra,

5

Dum fremit ore Leo, dum sicca revertitur estas,

Protegite et solis nimios arcete furores.

Iam zephyro fluxere nives, iam bruma recessit;

Floriger ecce Aries iam Piscibus instat aquosis.

Vere habitum mutare novo viridique colore

10

Vestiri et letos pro tempore sumere vultus

Ille iubet qui iam vestri sibi poscere partem

Dignatur fetusque graves dignabitur olim

(Crescite!) magnifica forsan contingere dextra;

Maximus ille virum quos suspicit itala tellus,

15

Ille, inquam, aerie parent cui protinus Alpes,

Cui pater Apenninus arat, cui ditia rura

Rex Padus ingenti spumans intersecat amne

Atque coronatos altis in turribus angues

Obstupet et dominum hinc illinc veneratur eundem;

20

Adriaci quem stagna maris Thirrenaque late

Equora permetuunt, quem transalpina verentur

Seu cupiunt sibi regna ducem; qui crimina duris

Nexibus illaqueat legumque coercet habenis

Iustitiaque regit populos, quique aurea fesse

25

Tertius Hesperie melioris secla metalli

Et Mediolano Romanas intulit artes:

Parcere subiectis et debellare superbos.