Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 5

5. ad Iohannem de Columna

Cunta dies minuit; tua munera tempore crescunt

Atque usus meliora facit. Tibi regius aule

Assuetus menseque canis somnosque superbos

Purpureis captare toris, transmissus ab ora

5

Occidua, patrios mores hispanaque raptim

Limina romuleis opibus somnumque cibumque

Posthabuit, sortemque novam melioraque cernens

Omnia, tranquilla letus statione quievit.

Hunc michi digressus supremaque verba paranti

10

Solamen comitemque vie largiris; at ille,

Sublimi de sede licet venturus ad imam,

Paret, et iniectis mestus dat colla cathenis

Et sequitur, nec spernit eri mandata minoris

Paulatim minus atque minus meminisse relictas

15

Delicias. Iam prata iuvant, iam lucida tranans

Flumina mordet aquas luditque in gurgite puro;

Fercula iam sibi nostra placent et libera curis

Otia; deserti non ampla palatia regis

Anteferat variasque dapes, nam panis et unda

20

Sufficiunt ac parva domus. Iam membra refulgent

Lota feri, cecidit scabies in fonte salubri

Torpenti contracta situ, iam vertice toto

Altior it solito cervixque torosior exstat,

Iamque tumet phaleris, iam visa monilia mulcent

25

Amplaque zona rubens niveisque intexta columnis,

Seque fuisse tuum recolens secum ipse superbit

Multa minax. Fugit nostro de gramine pastor

Seque suumque gregem procul abdidit; atria custos

Formidatus habet; plebs importuna procaxque

30

Hactenus obsessum metuit contingere limen.

Liber ago; meus assertor michi scilicet unus,

Est, comes assiduus; quotiens lassata diurnis

Sub noctem curis thalamo mea membra silenti

Composui facilemque, oculis dedit hora quietem,

35

Excubat ante fores; quotiens me longior equo

Somnus habet fessum, queritur solisque reversi

Admonet increpitans et concutit ostia plantis.

Ilicet egressum vultu plaudente salutat

Meque preit loca nota petens et lumina volvens

40

Sepe retro; levi sed postquam in margine ripe

Procubui et solitis curis insistere cepi,

Vertitur huc illuc, aditus circumspicit omnes,

Candida tum viridi proiectus pectora terre

Tandem terga michi obvertit, venientibus ora.

45

Est inter fontes gelidos locus undique solis

Pervius alitibus, scopulis et flumine cinctus:

Hac gressu trepidante feror; manet ille viamque

Occupat et magno tegit arctum corpore saxum.

Latratu exiguo conspectos nuntiat ante,

50

Inde ruit, nisi forte vetes; nam plurima servat,

Si quis cunta notet, sensus vestigia nostri:

Iussus inardescit, strictis lentescit habenis;

Torvus ut adversus reliquos, sic blandus amicis

Auribus abiectis tremulaque occurrere cauda.

55

Prospicit hunc medio transversum calle tremiscens

Rusticus et legum nodos perplexaque iura

Consiliumque domus inopis, connubia nate

Me percontari solitus, velut Appius alter

Aciliusve forem, et Musas turbare quietas.

60

Nunc secum sua solus agit; michi, maxima vite

Commoditas, mecum esse licet; que cunta fatebor

Muneribus debere tuis. Solacia mille

Preterea: saltu colles amnemque fatigat,

Arguta pueros imitatur voce canentes

65

Et risus motura facit, penitusque vadosis

Anseribus gravis hostis adest; per litora et altos

Insequitur scopulos, fundo nec tutior imo est

Aliger infelix; medio nam flumine prensum

Extrahit et pingues cenas nolentibus offert,

70

Sepius atque epulas venatibus ornat agrestes;

Sed iocus est aut ira levis, seu grata natanti

Preda est, seu strepitu offendunt; nam mitior agno

Esse solet parvis. Nunquam, michi crede, vel edum

Vel fragilem tentabit ovem profugamque capellam.

75

Occursu trepidi leporis quasi territus heret,

At fetas laniare sues validosque iuvencos

Audet et arreptas convellere morsibus aures.

Moribus his quondam diversi a finibus orbis

Missus Alexandro canis est, et regius idem

80

Et contemptor erat, quem non plebeia moveret

Belua; non dammas, non apros ille nec ursos

Tangeret, alta suos servans in vulnera dentes.

Que male cum preceps novisset dona tyrannus,

Mox generosum animal meritumque meliora peremit.

85

Mittitur hinc alius sevos mactare leones

Doctus et everso tellurem elephante subactum

Concutere. Hunc iuvenis tandem miratus amavit

Erroremque suum novit serumque perempti

Penituit, quem non digno prius hoste probasset.

90

At michi nota mei virtus: impune catellus

Mordeat hunc lactens, quem non gravis ira leene

Terreat orbate nec fervens tigridis ardor.

Tu presens, nisi fallor, eras, quando alta Supremi

Atria Pontificis subito completa tumultu

95

Movit ubi intonuit villisque rigentibus horrens

Ibat ut ostensi laceraret claustra leonis.

Vix inde abductus merens magnumque dolorem

Testatus gemitu rauco longisve querelis.

Sed multum res parva tenet; sit finis, ut unum

100

Non sileam: si forte aliquem videt ille tuorum,

Seu casus, seu iussa ferant - quod scilicet absens

Semper adesse tuis non desinis - incipit aulam

Suspirare tuam, vallesque et rura perosus

Fortuneque memor veteris. Sors libera detur,

105

Mallet ad excelsam merito remeare Columnam.