Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 4

4. ad Iohannem de Columna

Iulius alter adest; adeat simul altera limen

Litera nostra tuum curas que narret agrestes.

Quo tandem lis longa brevis pervenerit orti,

Que michi cum Nimphis bellorum ex ordine cause

5

Cuntos nosse reor, qua se mea carmine fama

Extendit nomenque novi tulit aura poete.

Aspera iam lustris certamina nempe duobus

Crebraque conserimus; non plures Troia per annos

Obstitit aut Graium ceptis aut Gallia nostris.

10

Omnia tentavi; spem quam michi prebuit estas

Proxima fregit hiems auctique potentia fontis,

Viceruntque operum fastidia. Cessimus ultro

Reddidimusque viam; scopulosa repagula nusquam,

Nusquam indignanti transverse in flumine moles,

15

Ac convulsa sonant rupis fragmenta vetuste.

Vnda tulit partem partemque tulere coloni,

Et novus antiqui labor impulit acta laboris.

Propositum ceu navigium moderabor, ut ipsa

Tempestas rerum hortatur; nunc urget in Austrum,

20

Nunc Boream septemque iubet spectare triones.

Quo vocat illa sequar, ne vi trahar omnia frustra

Nisus in adversum: proram diversa monebo

Litora respicere et ventis parere cherucos

Atque gubernaclum partes versatile in omnes

25

Intenta frenabo manu. Gratissimus olim

Ludus erat querulas Nimphas cum murmure multo

Sedibus e propriis et avito expellere regno;

Annuus hinc labor et bellum immortale, favente

Bruma illis, estate michi, cui mixta voluptas

30

Plurima moliri captum dulcedine quadam

Compulit usque adeo; quodsi licet infima summis

Et pelago angusti componere gurgitis undam

Ac regum vatumque inopes conferre paratus,

Persida sic quondam navali ponte superbus

35

Hellespontiaco Xerxes traiecerat estu;

Sic etiam armipotens longo post tempore Cesar

Cornua Brundusii validis vincire cathenis

Ausus et e domito generum prohibere profundo;

Sic quoque Baiano temerarius equore Gaius

40

Tertia construxit tumidi spectacula fastus,

Que nunc sparsa vident naute numerantque sub alto.

Hic Hellespontus, Baie michi Brundusiumque,

Hic ferro fodiendus Athos. Nunc altera pectus

Cura subit: video naturam vincere quantus

45

Sit labor; ergo suum servent elementa tenorem,

Amnis iter solitum. Sed enim brevis angulus heret

Rupibus, illa quidem Nimpharum ab origine sedes,

Nunc mea Pyeridumque domus satis ampla, quod hospes

Adveniat rarus, sordent quia carmina vulgo

50

Vitaque nostra furor sub iudice facta furenti.

Hanc modo vallamus quam nulla revellet aque vis

Ni montem oppositum a radicibus eruat imis.

Si tibi cura animum, dederit si Curia tempus,

Omni mutato, nostrum decus, ordine rerum,

55

Me Nimphis Nimphasque michi cessisse vicissim

Et cecidisse minas compressaque bella videbis.

Retia nune sunt arma michi et labyrinthius error

Viminea contextus acu, qui pervius undis

Piscibus est carcer nulla remeabilis arte.

60

Pro gladiis curvos hamos fallacibus escis

Implicitos tremulasque sudes parvumque tridentem

Piscator modo factus ago, quo terga natantum

Sistere iam didici duroque affigere saxo.

Primitias en fluminee transmittimus artis

65

Et versus quot Clausa domos habet arctaque Vallis,

Que tibi pisciculos et rustica carmina pascit.