Anonimo genovese carmina, 6

6. de quirendo auxilium Dei

Quia legem preterivi

Et terrena concupivi,

Parce michi: iam perivi,

Xriste, filii Dei vivi!

5

A casu quo cecideram

Per te redemptus fueram;

Da michi viam liberam,

Sedens ad Patris dexteram!

Qui culpe sumus in chaos,

10

Tu, omnium virtutum pos,

Vt scandamus ad Superos,

Exurge, Xriste! Iuva nos!