Francesco Petrarca epistolae metricae 2, 12

12. ad Luchinum Vicecomitem

Argolicas si fama volans vulgata per urbes

Arboris Ausonie quondam, dum splenduit etas

Aurea Saturno terris regnante, fuisset,

Vt reor, Eurysteus nunquam tot ferre labores

5

Cogeret Alcidem, sua ditia poma draconi

Ortulus Hesperidum male custoditus haberat.

Hoc potius mandaret opus, nec vinceret aurum

Nativi dulcoris opes. Felicius omni

Es, Latium, tellure quidem prefertilis ora

10

Italie, quam fulva Ceres viridisque Minerva,

Purpureus quam Bachus amat: tu frondea capris,

Florea mellificis apibus pecorique vicissim

Pascua et irriguis late pulcherrima pratis;

Tu redolens ortis, variis scatebrosa metallis,

15

Arboribusque virens, silvis umbrosa vetustis

Alitibusque ferisque frequens, venatibus apta

Aucupioque placens, lacubus piscosa profundis,

Fluminibus distincta vagis et portubus omne

Tuta latus duplicique sedens circumflua ponto,

20

Mirificis insignis aquis et aprica recurvis

Vallibus assurgensque iugis estate nivosis,

Perque hiemes medias ad litora vere benigno

Temperieque fruens, celo tranquilla sereno

Semper odoriferis nebulas purgantibus auris,

25

Vrbibus ampla tuis atque arcibus alta tremendis,

Consilioque vigens populisque invicta superbis

Et terra pelagoque potens ac rite supremum

Imperium testata situ, ceu calcibus orbem

Concutias; stimulique loco pretendis Hydruntem

30

Brundusiumque biceps arctois obicis undis.

At matutini qua prospicis ostia Phebi

Flexa Crotona tegit Graiumque a stirpe Tarentum

Planta pedis; Regium zephyros a pollice frangit,

Neapolis sure medium, femur occupat altum

35

Ianua et exstantes thirreno in flumine Pise.

Vrbs Venetum diversa tenet veterisque Ravenne

Menia et Ariminum terrarum terminus olim

Ac salis Adriaci rabiem que despicit Ancon.

Quid Mediolanum, medias quod grande medullas

40

Robur alit, Patavumque potens fortemque Veronam?

Quid modo te memorem, studiosa Bononia, vel quid

Te, genitrix mea cara loquar, Florentia, quondam,

Squalida nunc populique manu lacerata furentis

Ac nusquam iam stare valens? Quid carmine longo

45

Litus utrunque maris? medii quid persequar imum

Montis utrunque latus? Series immensa! Reate

Centron habet, validoque ingens stat poplite Roma

Cunta movens rerumque caput, domus alta Tonantis

Ac sedes terrena Dei terrorque subacti

50

Orbis et innumeris celo exequata triumphis.

Salve, bellipotens regio pacisque magistra,

Ingeniis ornata sacris conditaque dulci

Eloquio, excellens cuntas quas maximus ambit

Occeanus nullique satis laudata, virorum

55

Et legum generosa parens, michi latius ipsi

Forte alio cantanda loco! Nunc obtulit arbor

Materiam fecunda brevem. Quod dulcia tellus

Itala de ramis tegeret non aurea poma

Iudice certa loquor gustu. Pars ultima laudum,

60

En glaciale pirum se se commendat abunde.