Francesco Petrarca epistolae metricae 2, 11

11. ad Zoilum

Si tua per longam, saltem semel, invide, vitam

Limina virgineis essent calcata choreis,

Cirrheas si quando dapes fontisque sonori

Pocula gustasses; poterant mea carmina limam

5

Aequo animo tolerare tuam. Nunc, censor inepte,

Quid tibi cum Musis? quid mecum? Claudicet omnis

Versus enim quamquam; te iudice, tutus abibo:

Aethera transcendam; nunquam tibi, caece, videbor.

Quid tibi cum Musis? quid mecum? Sydera nostros

10

Spectarunt ortus toto distantia coelo.

Dat Saturnus opes amplas tibi, pectus avarum,

At tardum ingenium gelidumque, et molle cerebrum.

Quid tibi cum Musis? quid mecum? Census honestus

Contentus animus modicis et nulla cupido

15

Est mihi, Musarum studium, mens semper in actu;

Has melior largitur opes Cyllenius ardens.

Quid tibi cum Musis? quid mecum? Publica fama est

Edictis te Virgilium comitesque pudendis

Exclusisse domo; metuunt ea nomina servi;

20

Quosque, ais, urbe Plato pepulit, nos pellimus aula.

Quid tibi cum Musis? quid mecum? Pellere porro

Non opus: abfuerant semper limenque superbum

Horruerant. Frustra precibus, mihi crede, vocares

Tendentes alio, melioraque claustra sequentes.

25

Quid tibi cum Musis? quid mecum? Parce poetis,

Exulibus iam parce tuis, sacrisque profanum

Pyeriis averte caput linguamque coerce,

Ignotis ne caeca viis calcaribus acta

Corruat invidiae. Sic fercula, pinguia ventri,

30

Dulce merum mollisque thorus contingat inerti:

Sic tibi turgentes auro Rhamnusia fiscos

Aggeret, argenti montes superaddat, et aeris:

India sic thalamos crustis circumdet eburnis,

Et premat Oceanus spoliis te nobilis algae,

35

Imbellesque manus illustret iaspide crebra;

Nulla tuos hederae constringant brachia truncos;

Non segetem myrtus, non delphica laurus obumbret.

At ficus oleasque tibi vinetaque tellus

Sufficiat, largoque fluat vindemia Baccho;

40

Vinitor ipse nihil fessus, nil poscat arator.

Sic cumulent omnes tua gaudia; nullus egenti

Sit locus, atque fores inopi claudantur amico.

Solus hians felixque tibi, nullisque gravatus

Hospitibus, numeres gazas obsessus ab illis,

45

Semper crescentis sitiens speculator acervi.

Pone modum verbis, crassae te redde quieti;

Vel nostros damnare ferox iam desine versus,

Vel dictum ratione proba. Si displicet autor,

Illa placebit enim. Sed quid rationis ad hostem

50

De ratione loquor? Quin desine, censor inepte,

Et duo sub memori proverbia pectore versa:

Artem quisque suam doceat. Sus nulla Minervam.