Francesco Petrarca epistolae metricae 2, 3

3. ad Bernardum Ruthenensem

Obruor immensa rerum sub mole tuarum,

Et fragiles humeros onus importabile frangit.

Quaere pares animos alibi: mihi parvus ab astris

Spiritus, atque inopis piger impetus obtigit oris.

5

Dii tecum uberius; nam mens tibi conscia coeli,

Vox adamantina est, calamus quoque ferreus omnes

Promptus ad insultus. Pleno tibi carmina cornu

Copia suppeditat, versus brevis hora trecentos

Et septem decies excudit: longa quid ergo

10

Quod daret una dies? quot mensis et integer annus?

Multiplicare labor. Mihi paucula carmina Phoebi

Solstitiale iubar sub tarda crepuscula saepe

Traducunt. Sic tota dies consumitur; atqui

Posteritatis honos animum, et ventura nepotum

15

Iudicia exagitant. Liberrima verba tremisco,

Ac vereor iaculis multorum occurrere inermis,

Non pretio, non blanditiis, nec amore, nec ulla

Arte satis tutus, nisi me spectata futuris

Scripta tegant, cum iam sparsus cinis iste sepulchro,

20

Officio spoliata suo cum lingua tacebit,

Et calami spes omnis erit sic insita menti.

Segnitiesque metusque morae sunt causa, nec unquam

Scribere concipio, quin saecula cuncta paranti

Occurrant. Tibi forte oculos implesse legentis

25

Est satis, atque alio famam tibi calle parasti.

O felix maiora animo studiisque secutus!

Ipse obscurus ero, proprio nisi carmine noscar.

Hinc timor, hinc studium; decies dum scripta relegi,

Haereo, contineoque domi, prohiberisque vagari,

30

Arceo. Tum licet ingeminans ad limina pulset

Nuncius, ac properet: vacuum dimittere malim,

Dedecus ille meum quam si ferat. Hunc modo morem

Posthabui, certus veniae. Properata parumper

Ista mihi: tibi sed nimium dilata videntur:

35

Scilicet hoc unum disconvenit inter amicos.

At paucis ne multa meis tua carmina forsan

Insultent, tua neve meum lux rideat annum,

Pace bona subsiste, precor. Meminisse decebit

Colloquium Euripidis quondam, atque Alcestidis unum;

40

Sed sileo. Subitum vidi stupuique poema:

Protinus hic Musis, tacito cum murmure dixi,

Imperat, et totum fervens Helicona gubernat.

Metra dehinc: numerans, bis, ter, quaterque quievi,

Calle fatigatus medio; mox singula mecum

45

Sedulus excutiens, sociisque ex more coactis

Ostentans, unum cunctis mirabile sensi,

Quot vario tot metra gradu, nec passibus isdem

Sic coeunt, tempusque petunt mea tecta sub unum.

Nititur haec ternis pedibus, pars illa quaternis,

50

Illa decem subnixa volat, pars claudicat uno;

Et tamen incedunt pariter, veloxque morantem

Exspectat, volucremque gravis contingere certat

O utinam nostro quondam tam larga Maroni

Copia dicendi! nunquam, mihi crede, laborem

55

Lentus inexpletum seros traxisset in annos.

Nunc laeter doleamne prius? Natura poetam

Protulerat; sed iura nocent civilia Musis,

Distrahiturque animus. Sed enim fragmenta benigni

Sufficit ingenii studiis conferre latinis.

60

Arripe tu calamum, dextramque armare potentem,

Iliados famam et praeclaram Aeneida victor,

Nec longus vicisse labor, post terga relinques.

Hactenus haec. Quaesita tibi tua dives habeto;

Nescio quid perplexa velint sphingosaque; nulli

65

Aedipode solvenda reor, tibi pervia soli.

Hinc seu millenos versus, seu millia mille

Fundat inexhausto veniens e pectore flumen,

Quamvis pulchra quidem, quamvis sint ampla relatu;

Ni placeant paritate pedum, serieque modesta,

70

Dulcia ni fuerint animosque auctura, silebo,

Nec numerare velim: numerus tua cura decusque

Sit licet, et celeri placeas tibi nempe Camoena.