Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 10

10. ad Iohannem de Columna

Heu quid agam? Domus ampla Iovis concussa tremiscit;

Cardine mota suo ruit alti ianua celi

Terribili clamore sonans; sub nube propinqua

Fulmina fulminibus concurrere dura trisulcis

5

Visa levem media fregerunt nocte quietem.

Ignibus alternis polus exardescit uterque;

Nubila rupta tonant luxque impia territat orbem

Exanimatque hominum mentes et corda ferarum.

Iupiter australi vibrat metuendus ab arce

10

Spicula dira manu, flammas vomit ore minasque.

Omnia nimboso fugientia sidera velo

Obduxere oculos ne publica fata viderent

Confusum chaos ante diem referentia mundo.

Iam Venus ante alias toto pulcherrima cetu

15

Effugit indignans contraria cunta benignis

Moribus ire suis. Stimulis non actus amoris,

Vt solet, insequitur profugam Mars tristis amicam

Arma suis graviora timens. Talaria nunquam

Ocius implicuit Cyllenius aurea plantis,

20

Imperio cari totiens repetenda parentis.

Atlantis domus omnis abest, nec cernitur usquam

Turba puellarum, quarum latet ultima semper;

Nunc omnes fugere simul. Perit obrutus umbra

Lacteus innumeris redimitus Circulus astris,

25

Prescius et cladis lugensque sub equora Titan

Ante abiit quam seva diem corrumperet almum

Tempestas, iuvenem linquens post terga sororem;

Precipiti tamen illa gradu conterrita cessit,

Nec longas sine fratre moras dedit innuba nocti.

30

Gnosia deserte prorsus laniata puelle

Serta iacent, geminamque ingens distentus ad Arcton

Condit in Occeano squamosa volumina Serpens;

Occidit Arctophylax, invitus plaustra reliquit

Et fugit in latebras post sidera cunta Bootes.

35

Solus ab imbrifera pallens regione per umbras,

Despicit obliquo Saturnus lumine terras;

Nempe gravis senio, madido distinctus amictu

Canaque ceruleo substringens tempora nimbo,

Tardus ad omne bonum, diros festinat ad actus;

40

Et stupor unus habet quibus is circumdatus alis,

Hesterno cum forte die longinqua teneret,

Immensos celi tractus enaverit, unde

Tam subito damnosus ei sit Aquarius hospes.

Ipse reluctanti similis nec cedere vento

45

Certus adhuc cuiquam nec vim potis incitus aer

Tantam ferre tremit, quoniam rex ille sicano

Laxat in arma ferox reserato carcere fratres

Incutit et calcar rabidis et frena remittit.

Nunc iubet ut terras quatiant celumque ruina

50

Involvant pluviasque ferant, ut floribus arva

Depopulent agitentque vagos ad litora pisces

Et scopulis miseros properent impingere nautas;

His etiam adiungens ut in ethere protinus alto

Confligant inter se se fraternaque bella

55

Adiciant vario lassatis turbine rebus,

Irritatque animos monitis atque asperat iras.

Vectes deinde manu lacerat limenque sonorum

Pandit, et ingeminat stimulos. Mora nulla: furentes

Inde cathervatim prorumpunt, iussaque complent.

60

Hos horret Natura parens et tristis habenas

Deserit, archanos repetens lacrimosa recessus.

Terra pavet, spectatque graves peritura tumultus

De Iove questa suo; iamiam cessura procellis

Nutat et aerios humero deponere montes

65

Cogitat ac medio victum caput abdere centro.

Dum loquor, immodicis per inania fluctibus imbres

Precipitant; nunc tecta sonant et grandine crebra

Circum pampinee Bromio cecidere corone;

Silvarum cadit omne decus; torrentibus atris

70

Antra gemunt saxisque immixto regurgitat unda

Fluminis insolita turpans caligine vultus.

Virgineus Nimphis abiit decor ille repente

Quem laudare soles, mirator maxime pulcri.

Diluvium redit antiquum; stupefactus arator

75

Quem modo sulcabat pedibus contingere campum

Non valet ac pelago trepidantia brachia iactat;

Iamque boves et aratra videt culmenque revulsum

Spesque suas omnes parili sub sorte natantes,

Et queritur falsum veteres cecinisse prophetas

80

Adventare diem que flammis perderet orbem

Supremam impositura manum, lusumque putat se.

Flent passim attonite matres et ad ubera parvos

Stringunt; infelix oritur per menia luctus;

Pauperis hinc vulgi strepitus sua damna gementis

85

Auditur; picta tremulum canit inde sacerdos

Multa vovens tunica, ceu nubibus imperet illa,

Eraque nodoso certatim rauca fatigat

Fune trahens. Nec plura metu; namque infima fesse

Fundamenta domus tremuerunt atque superne

90

Irrumpunt memores querulo cum murmure Nimphe

Vlciscique parant quam nuper fecimus illis

Offensam et nostro iam nos pepulere cubili.

Iam digitis calamum tremor excutit atque tabellas;

Aut ego fallor enim et falsa formidine turbor,

95

Aut modo (namque oculis inimici fulguris ignes

Dant aditum) nemora invertens atque obvia queque

Parva revulsurum lapidosum menia flumen

Vertice contigui montis descendit ab omni.

Interea fragilis nunc nunc in culmina tecti

100

Aut totum simul aut cecidit pars maxima celi;

Et trabibus iam nulla fides, manifestaque mortis

Vndique terrificant propioraque signa patescunt.

Ipsa quoque in tanto mens consternata periclo

Exigit ut sileam. Sed tu modo, siqua salutis

105

Est via, pande tuo dubiisque in tempore fatis

Presidium michi semper ades. Si carmine forsan

Flectitur ira Iovis, scriptum michi dirige carmen;

Si valet Eoo lectos habuisse lapillos

Litore, et hos adhibe digito miseratus inermi;

110

Sin magis herba iuvat, notas pia pergat ad herbas

Dextra, precor; gelido quacunque occurre pavori

Et fer opem misero, qua sim securior olim,

Si non ista michi mundoque novissima nox est.

Quodsi consilii nova nunc sententia non stat,

115

Antiqua experti cur non redeamus ad arma?

Tu michi fasciculum iubeas, pater inclite, ferri

Frondis apollinee; namque istos pulcra per agros

(Tam longinquus amans hunc non terit ethera curru)

Laurea nulla viret, cuius iacuisse sub umbra

120

Dulce sit aut gremio caras abscondere frondes

Aut ramum tenuisse manu, dum fulminat ingens

Iupiter, et celo clipeum monstrasse furenti.