Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 8

8. ad Lelium suum

Contigit exstinctum qui suscitet ortulus ignem

Dulcia preteriti renovans suspiria vite,

Sive tibi verni qui pingunt gramina flores,

Sive per estatem mediam, dum summa tenet sol,

5

Vmbra frequens, sive autumno tibi dulcia poma,

Sive tibi aprici placeant sub frigore soles,

Sive magis volucrum dulces per opaca querele

Pictaque terga iuvent. Illic regina canentum

Phebeium Philomela canit; sed parva volucris

10

Gutture mellifluo superat, quam sepe per umbram

Dum sequor aeria latitantem fronde notavi.

Mira avis effigies, verum sibi reddere nomen

Nescio; tu lecta fortassis imagine reddes:

Nigra caput, sed glauca latus, sub palmite gaudens

15

Ludere pampineo; non maior corporis usquam

Spiritus exigui et mulcere potentior aures.

Hec michi dum tepidam assidue sub corde favillam

Singula concutiunt, incendia nota pavesco.

Desieram, iam tempus erat; tamen omnia rursum

20

Contrahit arma dolens aurataque tela Cupido.

Vidi ego seu levi tergentem spicula saxo,

Seu digito attrite tentantem cuspidis iras;

Vidi ego letiferos tendentem molliter arcus

Innixumque genu modo cornua curva prementem

25

Et modo vulnificos agitantem pollice nervos.

Quo fugiam? quid agam, si nec maria alta nec Alpes

Nec longe valuere more? Iam lenior etas

Incipit et pacem pharetratum poscimus hostem.

Abnegat ingeminans bellum, mirumque relatu,

30

Omnibus ecce locis atque omnibus improbus horis

Hostis adest volucer; nec me trepidare negabo

Ne vetus ille nova rescindat arundine vulnus;

Tam sibi multa favent. Partes vel sola locorum

Ipsa facit facies; avium sic cantibus obstat

35

Aura loquax gratoque color sic blandus odori,

Frondibus herbarum species et floribus herbe,

Lilia narcisso, violisque rosaria certant.

Quid loquar aut viridi riparum in gramine molles

Accubitus teneroque leves, in gramine somnos?

40

Quid strepitum fugientis aque flexusque sonoros,

Carmina quid dulcesque modos, quos nocte serena,

Quos oriente die vel quos moriente decora

Concinit angelico trans rivum murmure Nimpha

Ethereos motura deos iaculumque tonanti

45

Excussura Iovi rigidumque adamanta modestis

Effractura oculis, lesi quibus ampla potestas

Cordis inest taciteque faces et conscius ardor,

Vnde iacit flammas et tinctas igne sagittas

Ille puer nostroque levis circumvolat orto?

50

Hec memini et meminisse iuvat; scit cetera nutrix.