Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 7

7. ad seipsum

Heu michi, quid patior? quo me violenta retorquent

Fata retro? Video pereuntis tempora mundi

Precipiti transire fuga, morientia circum

Agmina conspicio iuvenumque senumque, nec usquam

5

Tuta patet statio; non toto portus in orbe

Panditur, optate non spes patet ulla salutis.

Funera crebra quidem, quocunque paventia flecto

Lumina, conturbant aciem; perplexa feretris

Templa gemunt passimque simul sine honore cadaver

10

Nobile plebeiumque iacet. Subit ultima vite

Hora animum, casusque mei meminisse coactus

Heu caros abiisse greges et amica retracto

Colloquia et dulces subito vanescere vultus

Telluremque sacram assiduis iam desse sepulcris.

15

Hoc gemit Italie populus tot mortibus impar,

Hoc exhausta viris defectaque Gallia plorat,

Hoc alie quocunque iacent sub sidere gentes,

Sive est ira Dei, quod crimina nostra mereri

Certe ego crediderim, seu sola iniuria celi,

20

Natura variante vices. Hic pestifer annus

Humano generi incubuit flendumque minatur

Excidium mortique favet densissimus aer.

Sevus ab infecto prospectat Iupiter axe;

Inde pluit morbos et tristia funera terris,

25

Staminaque immites properant abrumpere Parce

Omnia, si possint, pariter, vereorque superne

Quod cupiunt ne posse datum, tot pallida vulgi

Ora videns miseri, tot Tartara nigra petentes.

Hec meditans, fateor, trepido mortisque propinque

30

Auguror insidias; ubi nam caput abdere possim

Nec mare, nec tellus, nec opacis saxa cavernis

Ostendunt profugo, quoniam mors omnia vincit

Inque parum tutas venit impetuosa latebras.

Sic, velut in dubiis deprensus nauta procellis,

35

Cum ferus ante oculos socias absorbuit alnos

Neptunus, fragilem qui utero crepuisse carinam

Sentit et illisos scopulis confligere remos

Ac procul horribiles clavum videt ire per undas,

Hereo consilii incertus certusque pericli;

40

Nec secus, annosas ubi seva incendia furtim

Corripuere trabes tabulataque pinguia lambit

Flamma vorax, surgit subito exanimata tumultu

Turba domus, pater ante alios ad culmina tecti

Evolat adspiciens circum natumque trementem

45

Complexus primum ancipiti subducere pesti

Cogitat obiectosque oneratus abire per ignes.

Sepe ego premetuens animamque amplexus inertem

Cogito siqua via est medios auferre per estus

Corporeasque unda lacrimarum exstinguere flammas;

50

Sed retinet mundus, trahit impetuosa voluptas

Funestisque ligat nodis violentior usus.

Ecce ubi sum; gelida sic me formidine dense

Texerunt tenebre; nam qui meminisse putat se

Mortis et impavido spectasse novissima vultu,

55

Fallitur aut furit aut multum sibi conscius audet.

Sepius ambiguam gravis indignatio mentem

Digna subit iustusque dolor mecum intus et extra

Colluctans; clara vincor ratione, sed illam

Impetus exsuperat ceptoque resistit honesto.

60

Sic teneor, multumque fleo, meque ipse frequenter

Percontor: "Quid, vane, paras, quo pergere tendis,

Ah miser, aut quonam tantis anfranctibus ire

Posse putas? Moriere quidem; semper ne quietis

Spe labor iste iuvat? Sterili quid semen arene

65

Committis? quid litus aras? Spes blanda sequentem

Ludit et in girum volvit. Iam tempora retro

Candidiora vides, iam sensim tempora cani

Invadunt; quid lentus agis, puer inscie? semper

Crastina pertractans animo presentia perdes,

70

Semper ab incerta pendebis sorte futuri,

Teque tuumque bonum fugiens aliena sequeris.

Siste, age, siste fugam; cur non inniteris isti

Quam datur adspexisse diem? nam postera forsan

Non tibi clara venit. Facili nigrescere casu,

75

Si nescis, mors cunta facit; solet illa venire

Improvisa equidem. Cur non modo, siqua tibi stat

Cura tui, quodcunque animus per secula differt

Aggrederis? Longos fortassis cautus in annos

Consilia extendis? Post bustum magna paramus,

80

O ceci! Potes etatis rapidissima nostre

Curricula expertus spes hinc intexere longas

Ventureque aliquid prorsus confidere luci?

Tune faciam cum pulvis ero, cum membra cruentus

Vultur et obsceni laniabunt viscera vermes?

85

Nunc potius, nunc tempus erat, dum membra movere

Dumque animum frenare potes, quando optima rerum

Libertas et vita manet cessura repente.

Nonne vides volucri labentia secula cursu?

Impellunt momenta levem successibus horam;

90

Illa diem noctemque fugat; fugientibus illis

Luna pererrato tenuata revertitur orbe;

Illa rapit soles et magnos conficit annos;

Hi senium mortemque ferunt. Sic omnia miscens

Tempus et instabili transcurrit vita meatu.

95

Nec reditura ruit; non propellentibus undis

Ocius ex alto clivosi gurgitis amnes

In mare precipitant, nervoque tremente sagitta

Pulsa per oppositas penetrat velocior auras.

Si meminisse velis, postquam genitricis ab alvo

100

Nudus, inops, querulus, miser et miserabilis infans

Emergens tremulo vagitus ore dedisti,

Et labor et lacrime et gemitus et tristia cure

Pectora torquentes habitarunt corde sub isto.

Nulla fuit tibi leta dies, qua posset anhelus

105

Spiritus innumeris finem posuisse querelis.

Respirare cupis, sed sors adversa repugnat.

Quam vereor ne tota tibi sit agenda dieta,

Ante salutari accubitu quam posse parumper

Defessum recreare latus contingat eunti!

110

Preteriitque tue tibi iam pars magna diei,

Iam ruit eterne prenuntia vespera noctis.

Tu longum senior curas extendis in evum,

Tu dormis, moriture, gravis sub mole soporis

Securusque iaces; properantem respice solem

115

Litus ad occiduum et male perdita tempora defle,

Dum licet, ac patriam versus vestigia volve,

Lumen adhuc celo breve dum tibi fulget ab alto.

Vixisti in pelago nimis irrequietus iniquo;

In portu morere, et languentia comprime vela,

120

Collige disiectos iam tempestate rudentes. -

Talia dum, mecum, perago, sepe ira laborque

Exclamare iubent: - Quis me de faucibus hostis

Eripiat? quis me mortali carcere raptum

Restituat celo? quis rectum monstret ad astra,

125

Inter tot laqueos, tam multa per invia, callem?

Heu michi, quam longe patriam videor ne videre,

An video? pacis, ceu monte remotus ab alto!

Omnia sed circumstant vepribus obsita duris,

Tartareique canes habitant atque ire parantes

130

Predones rapidi infestant, qui signa superni

Deseruere Ducis quondam, frustraque recordor,

Heu quotiens!, tentasse viam; semperque repulsus

Hereo, suspirans quo non licet ire. Quis ergo

Succurret misero, tuto quis tramite ducet

135

Felices ubi sunt anime populusque beatus?

Et si carne premor, mea me si crimina tardant,

Quis dabit ut pennas posita gravitate columbe

Induar alta petens, et post tot dura quiescam? -

Nunc status hic rerum est michi, sed quem prescia finem

140

Fata parent nondum video: spes longa tremorque

Hactenus assidue nostro de pectore certant.

At breve tempus erit, quando exitus ipse docebit

Quis fuerim vere, quam fausto subditus astro,

Quam celer aut tardus monstrato calle viator,

145

Qualis ad extremum moribundi corporis hospes.