Anonimo genovese carmina, 34

34. Cantione de beata Virgine
secundum sonum "De l'alegra montaninna"

Ave celi regina,

Regis eterni mater gloriosa,

Aiutrix virtuosa sine mora

Et omni prebens hora remedium.

5

Ave lux et doctrina preciosa,

Superne claritatis spes amena,

Per quam fit lex divina radiosa,

A nube cecitatis cor serena.

Aurem in nobis inclina,

10

Virtutibus et pietate plena,

Dulcore fluens vena copiosa,

Refulgens velut rosa vel lilium.

In te maiestas trina clausa sedit,

Divinitatis sede non relicta.

15

Mundo sancta vicina vitam dedit,

Mortalium refulgens morte vita.

Ad te, stella marina,

Clamamus flentes, virgo benedicta.

Nam culpa maledicta nos possedit,

20

Que dire mortis redit suplicium.

Emunda nos sentina, vite via,

In alvo matris Deo consecrata,

Evulsa culpe spina, nos sophia

Illustres, ut nitescat mens ellata.

25

Salutis medicina,

Desolatorum iugis avocata,

Beatos nos beata fac, Maria,

Sis nobis tutum, pia, refugium.

Ave felix conctarum creatura,

30

Creaturarum fortis armatura,

Tu sola dominarum virgo pura

Fuisti Creatorem paritura:

A sententia dura

Tuere nos ne tradat in obscura.

35

Fac nos quiete frui duratura

Vbi nulla presura vel tedium.