Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 6

6. ad Iacobum de Columna

Quid agam, que vita michi rerumque mearum

Qui status est, audire petis. Nec vera silebo,

Nec tibi ficta loquar, michi nam loquor. Absit inanis

Gloria; nil cupio, contenta est vita paratis.

5

Hoc primum placitis mecum concordat egestas

Aurea federibus, non sordida nec gravis hospes.

Si libet, exigui fines michi servet agelli

Angustamque domum et dulces Fortuna libellos;

Cetera secum habeat vel, si libet, omnia nullo

10

Auferat hinc strepitu; sua sunt. Non rura requiro

Divitiasque patris, pondus grave celsa petenti

Vinclaque dura animi et cuntorum alimenta malorum;

Cirreas non tangat opes nec nostra lacessat

Otia, sollicito non ambitiosa paratu.

15

Nil usquam invideo, nullum ferventius odi,

Nullum despicio nisi me, licet hactenus idem

Despicerem cuntos et me super astra levarem.

Sic res humane volvuntur. Plurima quid sim

Iam documenta habeo, nisi me mea somnia fallunt;

20

Nam michi quid confert Musarum in fonte parumper

Lenivisse sitim, si me sitis altera maior

Vrit et eternum subter precordia sevit?

Quid ve Helicone iuvat recubantem sepe profundo

Eminus insanos vulgi risisse labores,

25

Si labor alter habet, cui merces nulla quies ve?

Quid facies preclara iuvat, si turbida mens est?

Multa quidem meritasque Deo pro munere laudes

Pendere non nostre, fateor, fiducia lingue est.

Sunt que felicem facerent, nisi forte maligna

30

Roderet infaustum pectus sua cura perennis.

Iamque genas spectare tuas pietate madentes

Hinc videor, longo bene si michi cognitus usu es.

Sed quia more patris nostra omnia nosse volebas,

Vrget amor calamum, nec fas, obstare iubenti;

35

Eloquar, et tu consilio fortasse iuvabis,

Et michi dulce gravi mentem exonerare querela.

Est michi post animi mulier clarissima tergum

Et virtute suis et sanguine nota vetusto,

Carminibusque ornata meis auditaque longe.

40

Sed redit in frontem et variis terroribus implet

Insultans, nec adhuc solio, cessura videtur.

Artibus hec nullis, sed simplicitate placendi

Ceperat olim animum et rare dulcedine forme.

Iam duo lustra gravem fessa cervice cathenam

45

Pertuleram, indignans tantum in mea colla tot annis

Femineo licuisse iugo; iam tabe latenti

Confectus, iamque alter eram; iam fomite molli

Ignis ad extremas penetraverat usque medullas,

Optabamque mori vixque arida membra ferebam,

50

Libertatis amor miseri dum pectus amantis

Cepit et aversas cordi suffigere curas.

Erigor, et multa iuga vi convellere nitor.

Durum opus eventu dominam pepulisse decenni

Hospitio et fractis hostem tentasse potentem

55

Viribus; aggredior tamen, et Deus ipse labori

Affuit et collum veteri dissolvere nodo

Prebuit, ac tanto victorem evadere bello,

Inicit illa manum profugo dum saucia servo

Incursatque dolens, oculos dum dulce micantes

60

Instruit et facibus tectis et cuspide blanda.

Heu quotiens cepto dubium procumbere calle

Compulit! Ergo iterum, quid agam? quibus artibus illi

Occurram? Vincla illa iterum asperiora parabat.

Diffugio, totoque vagus circumferor orbe

65

Hadriacas tuscasque ausus sulcare procellas

Ereptumque iugo caput hoc committere cimbe

Non veritus tremule; quid enim properata noceret

Mors michi suppliciis victo vitamque peroso?

Vertor ad occasus, et Pireneus ab alto

70

Vidit in aprico latitantem gramine vertex;

Vidit et Occeanus, qua sol defessus eundo

Abluit hesperio fumantes gurgite currus,

Quaque meduseo duratum lumine montem

Prospiciens longam celsis de rupibus umbram

75

Proicit et Mauros festina nocte recondit.

Hinc, Arcton Boreamque petens et dissona lingue

Murmura, solus eo dubias qua turbida terras

Estibus ambiguis pelagi terit unda Britanni,

Quaque solum glaciale iacens non sentit amici

80

Vomeris obsequium Bromiumque a collibus arcet

Et Cererem, sterili vix hospita terra myrice.

Quid michi restabat nisi solis adusta sequentem

Serpentum subiisse domos, immania. rura,

Et procul Ethiopes medio vidisse sub axe

85

Nigra per ardentem nudantes terga Leonem,

Aut ignoratum per tot iam secula Nili

Quesitum ve caput quonam telluris opace

Abdiderit natura sinu? Lentescere fluctus

Absentis cepere animi, dolor, ira metusque;

90

Humida tranquillus mox lumina claudere somnus

Rarus, et insolita risus splendescere fronte;

Iam minor occursu minus imperiosa relicte

Sensibus in nostris obversabatur imago.

Heu, heu, quid referam? sed cogis. Acerba videbar

95

Vulnera et insani stimulos iam. tutus amoris

Temnere; fallebat leviter superaucta cicatrix

Et requies insueta mali. Tentoria velo

Ac certam ad mortem redeo; sic fata premebant

Impia, sic animum, sic me meus error agebat.

100

Vix bene constiteram dilecte finibus urbis,

Dum subiit vacuum curarum sarcina pectus

Illa prior, rediere trucis contagia morbi.

Quid loquar? unde miser lacrimas narrare secundas

Incipiam? quis credet enim? qua carminis arte

105

Expediam quotiens precibus deposcere mortem

Me dolor impulerit, quotiens graviora parare,

Quos michi libertas iterum querenda labores

Attulerit? Subsistam igitur; verum ultima tandem

Postquam cervici ceciderunt vincula nostre,

110

Omnis ad arma fuge spes est michi versa; nec unquam

Navita nocturnum, scopulum sic horruit, ut nunc

Illius et vultus et verba moventia mentem

Et caput auricomum niveique monilia colli

Atque agiles humeros oculosque in morte placentes

115

Horreo. Nunquid ego admittam quo tertia demum

Irato facienda deo sint irrita vota,

Dimidium ut sacro suspendam limine remum

Seu tunice fragmenta ude, tum cerea nostri

Corporis effigies trabibus subsidat eburnis

120

Supplicis in morem acclinis? Comitantibus ergo

His animum curis, dum singula mente revolvo,

Hoc procul aspexi secreto in litore saxum,

Naufragiis tutumque meis aptumque putavi.

Huc modo vela dedi; nunc montibus abditus istis,

125

Flens mecum enumero transacti temporis annos.

Insequitur tamen illa iterum et, sua iura retentans,

Nunc vigilantis adest oculis, nunc fronte minaci

Instabilem vario ludit terrore soporem.

Sepe etiam, mirum dictu, ter limine clauso

130

Irrumpit thalamos media sub nocte, reposcens

Mancipium secura suum; michi membra gelari

Et circumfusus; subito concurrere sanguis

Omnibus ex venis tutandam cordis ad arcem.

Nec dubium, si quis radiantem forte lucernam

135

Ingerat, horrendus quin pallor in ore iacentis

Emineat multumque anime nova signa paventis.

Expergiscor agens lacrimarum territus imbrem

Excutiorque toro, necdum Tithonia sensim

Candida lucifero coniunx prospectet ab axe

140

Operiens, suspecta domus penetralia linquo

Et montem silvasque peto, circumque retroque

Collustrans oculis, si que turbare quietum.

Venerat incumbens eadem prevertat euntem.

Invenient vix verba fidem: sic salvus ab istis

145

Eruar insidiis ut sepe per avia silve,

Dum solus reor esse magis, virgulta tremendam

Ipsa representant faciem truncusque reposte

Ilicis et liquido visa est emergere fonte,

Obviaque effulsit sub nubibus aut per inane

150

Aeris aut duro spirans erumpere saxo

Credita suspensum tenuit formidine gressum.

Hos michi nectit Amor laqueos; spes nulla superstes,

Ni Deus omnipotens tanto me turbine fessum

Eripiat manibusque suis de faucibus hostis

155

Avulsum hac saltem tutum velit esse latebra.

Hactenus hec; sed plura cupis. Nunc cetera vite

Accipe cuntorum breviter distincta dierum.

Est michi cena levis, cui condimenta famesque

Et labor et longi prestant ieiunia solis.

160

Villicus est servus, michi sum comes ipse canisque,

Fidum animal; reliquos locus hic exterruit omnes,

Vnde cupidineis telis armata voluptas

Exsulat atque frequens opulentas incolit urbes.

Hic mecum exsilio reduces statione reposta

165

Pyerides habitant; rarus superadvenit hospes

Nec nisi rara vocent noti miracula fontis.

Vix mora nostra quidem, licet annua, bis ve semel ve

Congregat optatos Clausa sub Valle sodales.

Sic pietas est victa locis; at crebra revisit

170

Litera; me longa solum sub nocte loquuntur

Ante ignem, gelidas me solum estate per umbras;

Sermo diurnus eis, idem sum fabula pernox.

Nil coram conferre datum; dumeta nivesque

Exhorrent nostrasque dapes, iamque urbe magistra

175

Mollitiem didicere pati. Me dura professum

Destituere pii comites servique fideles;

Et si quos attraxit amor, ceu carcere vinctum

Solantur, fugiuntque citi. Mirantur agrestes

Spernere delitias ausum, quam pectore metam

180

Supremi statuere boni, nec gaudia norunt

Nostra voluptatemque aliam comitesque latentes,

Quos michi de cuntis simul omnia secula terris

Transmittunt, lingua, ingenio belloque togaque

Illustres; nec difficiles, quibus angulus unus

185

Edibus in modicis satis est, qui nulla recusent

Imperia assidueque adsint et tedia nunquam

Vlla ferant, abeant iussi redeantque vocati.

Nunc hos, nunc illos percontor; multa vicissim

Respondent, et multa canunt et multa loquuntur.

190

Nature secreta alii, pars optima vite

Consilia et mortis, pars inclita gesta priorum,

Pars sua, preteritos renovant sermonibus actus.

Sunt qui festivis pellant fastidia verbis,

Quique iocis risum revehant, sunt omnia ferre

195

Qui doceant, optare nichil, cognoscere se se;

Sunt pacis, sunt militie, sunt arva colendi

Artifices strepitusque fori pelagique viarum;

Deiectum adversis relevant tumidumque secundis

Compescunt rerumque iubent advertere finem,

200

Veloces meminisse dies vitamque fugacem.

Proque tot obsequiis pretium leve: limen apertum

Convictumque petunt, quibus hostis rara per orbem

Hospitia et segnes fortuna reliquit amicos.

Vix usquam admissi trepidant atque atria ducunt

205

Quaslibet interea latebras, dum frigida cedant

Nubila, Pyeria studiorum estate reversa.

Non lapides calcemque tegant aulea necesse est

Serica seu calido fument nidore popine;

Non cava multifido, famulum tonet aula fragore,

210

Splendida dum crebris celerant convivia mensis.

Sobria turba coit proprio contenta, suasque

Que mecum partitur opes fessum ve cubili

Solatur roseo et mensa dignatur egenum

Atque cibis reficit sacris et nectare dulci.

215

Nec solum comes esse domi, sed prompta per omnes

Ira simul saltus ac prata domestica Nimphis

Et vulgus querulum atque urbes odisse sonoras.

Sepe dies totos agimus per devia soli,

Inque manu calamus dextra est at charta sinistram

220

Occupat, et varie complent precordia cure.

Imus, et ah quotiens ignari in lustra ferarum

Incidimus, quotiens animum dimovit ab alta

Cura avis exigua et post se importuna retorsit!

Tum gravis est, si quis medio se callis opaci

225

Offerat, aut si quis submissa voce salutet,

Intentumque aliis maioraque multa parantem.

Et iuvat ingentis haurire silentia silve,

Murmur et omne nocet, nisi dum vel rivus arene

Lucidus insultat, vel dum levis aura papirum

230

Verberat et faciles dant carmina pulsa susurros.

Saepe moram increpuit serumque in tecta reverti

Longior admonuit proprii nos corporis umbra

Interdumque referre pedem nos ipsa coegit,

Monstravitque viam et vepres signavit acutos

235

Hesperus aut oriens, Phebo pereunte, Diana.

Sic sumus, hoc agimus, gravior si cura quiescat,

Felices letoque nimis sub sidere nati.