Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 4

4. ad Dyonisium de Burgo Sancti Sepulcri

Si nichil aut gelidi facies nitidissima fontis

Aut nemorum convexa cavis archana latebris

At placidis bene nota feris Dryadumque cathervis

Et Faunis accepta domus, nichil ista poetis

5

Oportuna sacris sub apricis rupibus antra

Permulcent animum; nec clementissimus aer

Allicit ac montis preruptus in ethera vertex

Liberiore situ liquidas extentus ad auras;

Collibus aut Bromius frondens, aut silva Minerve

10

Gratior aut Veneri; nec utranque tegentia ripam

Herculeis umbrosa comis distinctaque subter

Floribus innumeris et dulce virentibus herbis

Prata trahunt oculos; aut hic qui separat arva

Atque soporifero Clausam qui murmure Vallem

15

Implet inexhausto descendens alveus amne,

Et videt hinc illinc Nimpharum mille choreas

Musarumque audit totidem per litora cantus

Nil movet, aut turtur morientem raucus amicam

Dum gemit, has caram inferias quasi mittat ad umbram;

20

Aut fatum Philomela ferum linguamque revulsam

Ereptamque pudicitiam Tereumque superbum

Dum canit atque alta frondosa pendet ab ulmo

Ingeminans lacrimosa piam dulcem ve querelam,

Et noctes agit insomnes refugitque quietem;

25

Aut que sub lucem volitans rabiemque mariti

Et facinus miseranda suum casumque sororis

Funus et immeritum nati simul omnia plangit,

Maternum memori pectus maculata cruore,

Et medias operosa domos atque atria semper

30

Circumit accelerans velut hostem cernat hirundo;

Si nichil ista movent, nec te Narcissus hianti

Plurimus; ore puer, faciem qui fonte decoram

Miratur speculoque amens incumbit aquoso,

Nec iuvat Acteon per devia confraga silve

35

Cornibus arrectis fugiens sociosque canesque;

Nec que purpureum patris secuisse capillum

Dicitur, assurgens tremulo sub nubila cantu,

Vt procul ultorem speculetur ab ethere Nisum;

Nec raptam Hesperiem memorans qui litore ab alto

40

Mergitur assidue mortemque optare videtur;

Nec Iovis ethereus scopulis stans armiger istis

Annua venturis reparansque cubilia natis;

Preterea si noster amor pietasque rogando

Non potuere patris rigidum flexisse parumper

45

Propositum fixamque adeo convellere mentem

Otia romanis opibus quod nostra relictis

Aspiceres, paucis quod limina fida diebus

Ingressu dignata boni pedibusque magistri

Cernere solivagum velles miseratus amicum,

50

Tot nostre periere preces; en ultima tandem

Iniectura manus hec duro vincula cordi

Afferet ac valido cuntantem huc pertrahet unco.

Populus est ingens vitreo contermina fonti,

Que simul et fluvium et ripas et proxima campi

55

Iugera ramorum densa testudine opacat.

Hic olim multaque loci dulcedine captum

Et rerum novitate oculos animumque movente

Aggere florigero magnum posuisse Robertum

Membra diu lassata ferunt curisque gravatum

60

Pectus et exigui laudasse silentia ruris.

Tum consors regina tori, cui nulla dearum,

Seu forme certamen erit seu sanguinis almi,

Auferet emeritam iusto sub iudice palmam,

Coniuge quin etiam spoliata Clementia magno

65

Tunc aderat procerumque chorus magnumque virorum

Agmen et egregiis acies conferta puellis.

Dumque alii per prata vagis levibusque recursant

Passibus et ludos ineunt manibus ve recentes,

Contrectare iuvat latices comitumque per ora

70

Spargere, pars densos properant invisere saltus

Et canibus turbare feras, pars piscibus hamos

Implicat aut longo distendit retia iactu,

Pars bibit et leni propellit tedia Bacho,

Ast aliis placitum nunc sternere fessa per herbam

75

Corpora, nunc oculos tenui componere somno;

Solus, agens curas alias sub mente profunda

Rex erat et frontem defixaque lumina terre

Servabat, sive ille rei iam volvere causas

Ceperat et secum tacitus quo sidere tantus

80

Surgeret, unde iterum subsisteret impetus amnis

Vestigabat et immense telluris in alvum,

Ingenio monstrante aditum, penetrabat anhelus

Noscendique avidus, seu tunc altissima verba

Fortune dabat ille sue: "Quid dulcia falso

85

Suggeris et facili blandiris, perfida, vultu?

Mortalem memini fore me, licet omnis ad unum

Deferat unanimi mundus dyadema favore.

Et tibi rara fides maneat, quantumque Metello

Sis nobis bene fida diu, tamen omnia mors hec

90

Auferet atque uno franget tua dona sub ictu.

Flumina nulla quidem cursu leviore fluunt quam

Tempus abit vite. Superant tamen illa per evum

De scatebris renovata suis; nos vita relinquens

Quo fugit? unde unquam posthac reditura fuisset,

95

Ni Domitor mortis, qui quondam Tartara victor

Ingressus rediit clauso sua membra sepulcro

Vi repetens secumque trahens felicia patrum

Agmina et exhaustas longis cruciatibus umbras

Abstulit ad superos, minuisset corde pavorem

100

Spemque resurgendi post funera nostra dedisset".

Hec sapiens rex cunta animo fortasse movebat;

Vel, memor indigne fraudis, Scyllam atque Caribdim,

Litore qua calabro siculas disterminat oras

Pontus et horrisona refluens intersecat unda,

105

Magnanimus parvo pingebat flumine, dignum

Supplicium eolio minitans ac triste tyranno.

Denique, quicquid erat, nichil id nisi grande putandum est

Et super humanum ingenium, quod tantus agit vir;

Cuius adhuc memores viridi vestigia ripa

110

Ruricole ostentant et agrestum vulgus adorat.

Si potes ergo, mane. Sed non potes? o michi luce

Carior atque ideo multum, pater optime, frustra

Exoptate, veni, non me sed amena verendi

Nondum fracta annis spectare sedilia regis,

115

Que digito monstrabit ovans gens illa nepotum

Et mundus, michi crede, alio celebrabit honore,

Postquam pulsa retro presens hec cesserit etas.