Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 3

3. ad Eneam senensem

Per iuga Parnasi scandentem summa videbis

Eneam, missamque feres sibi iussa salutem;

Post gravidum gemitu narrabis, epystola, carmen,

Nam dabit is facilem nostris sermonibus aurem.

5

Heu michi, quam longe traxerunt stamina vite

Insignes feritate dee! quod flebile sidus,

Vt mala conspicerem, vivaces protulit annos!

Quo lacrimas de fonte traham? Suspiria dignis

Nectere quis valeat numeris patrieque ruentis

10

Infandum excidium meritis equasse querelis?

O utinam michi cunta forent resonantia membra

Vocibus humanis aut ferrea lingua, dolores

Vt mundus sentire meos ac tristia posset

Murmura! Verum animam vox deserit ipsa, nec unde

15

Incipiam novi, fateor. Pro fata! pudendis

Angimur imperiis patimurque in viscera passim

Nostra triumphatos fractosque accingier enses.

Ah, pudeat mundi dominam, Fortuna, maligni

Servitii damnare iugo manibusque, revinctas

20

Quas totiens post terga dedit, tentare potentem

Ausoniam, ducibus penis flendamque severo

Hanibali, siccisque oculis quam nulla videret

Barbaries Gallis subiectam ferre tributum!

Quorum, siqua fides, tumuerunt sepe cruore

25

Flumina, cerulee rubuerunt sepe puelle,

Fervidus infestam dum frangit Iulius iram

Et fera dum validis rabies contunditur armis.

Nec satis est Nimphas Faunosque agrestia priscis

Numina, quia etiam facimus quoque Nerea testem;

30

Namque, pererrate ut ventum est ad limina terre,

Ingredimur pelagus, patrioque in gurgite magnus

Horruit Occeanus Romani verbera remi,

Atque sepulcra dedit fulvis miseranda Britannis.

Quid referam hostili positas in litore turres

35

Oppidaque et victis minitantes civibus urbes,

Italice virtutis opus monumentaque nostri

Cesaris eternum imperii testantia nomen?

Torquatum transire libet, ne sanguinis ista

Sit laus et partem cedat victoria fame

40

Maiorum cineri; iuvat hinc tacuisse Camillum

Et quem nigra virum volucris contexerat, et te,

Tertia qui revehis spoliato ex hoste trophea

Suffigiens ad templa Iovis, Marcelle, silebo.

Rusticus Arpini Marius, qui vomere collem

45

Scindere et inculto tellurem vertere rastro

Doctus erat, sevum ut tetigit manus aspera ferrum,

Quas strages! notum ut faceret nempe itala bello

Rusticitas quantum externa prestantior omni

Nobilitate foret. Sed nunc, heu, cunta retrorsum

50

Ire parant, pulcrum veluti surgentibus Austris

Eripiat nox ceca diem, nec cognita nautis

Vrsa nec astrigeri splendescant lumina celi.

O pudor, o plus quam pudor! En hoc tempore surgit

In dominum servus, patroni in colla cruentus

55

Libertus; vulgare odium, post verbera semper

Acrior ardescit famulus. Quis carcere lapsum

Custodem rectis cernentem vidit ocellis?

Taurus ab inviso furtim distractus aratro

Optat aratorem torvus, dum cornibus ornos

60

Verberat et magnis complet mugitibus auras.

Ante petet lybicas Sirtes densissimus Atlas

Caucaseumque caput fluctus perfundet Hiberus;

Ante aquilam blande vincent feritate columbe

Et cornix pluma niveos transcendet olores,

65

Quam, dum serviles meditatur sepe cathenas,

Flagraque dum subeunt mentem virgasque tremiscit,

Furcifer in frontem, metuat nisi tristis, erilem

Liventesque umeros laxataque brachia vinclis

Non moveat, seu iusta trucem reverentia tangat.

70

Et nocet interdum, felicia tempora postquam

Cessarunt, rebus nimis affluxisse secundis;

Namque, abeat fortuna licet, mansura superstes

Invidia exercet lapsos fragmentaque fati

Atterit, exausti repetens tormenta favoris.

75

Nos quoque sentimus veteris dispendia palme:

Vndique consurgunt populi penamque reposcunt,

Et nisi sors obstet celsoque serenus Olimpo

Iupiter aspiciat, peragent. Cur gentibus esse

Ludibrium domitis miseri properamus et orbis

80

Fabula? Felicem populum, quam libera dudum

Et victrix condebat humus! Nos vilia busta

Barbaricis pedibus iamiam calcanda superbis

Exspectant. Olim regnorum iniusta cupido

Vrbibus Hesperie, civilia bella nefasque

85

Quorsum abiit? quenam quassis concordia rebus?

Omnia disparibus rumpuntur federa votis

Et vite turbata quies. Vesana magistros

Sic quondam invadit rabies, cum fessa procellis

Volvitur infelix abies, dumque alter in eurum

90

Nititur, in zephyros alter, neglecta tremendos

Incidit in scopulos. Nobis nunc ista Caribdis

Imminet, hos scopulos metuo; discordia nostra

Hostibus hoc animi tribuit; tutela periclis

Linquitur in mediis rimisque admittimus undam;

95

Adversis ferimur ventis; iam naufraga puppis

Huc illuc preceps agitur, nec dextera tantum

Levaque concutitur, penetrat sed prorsus in alvum

Iam nimium vicina lues mediumque molesta

Corripuit corpus Latii fibrasque per omnes

100

Ibit, pestifero mox infectura veneno

Thirrenum Superumque fretum, solemque serenum

Mox tenebris clausura novis. Sublimis ab Alpe

Ille minax animo iam premetitur avaro

Ditia rura procul, qua se pulcherrima rerum

105

Porrigit Hesperia omnipotens. Circumspicit urbes

Instar regnorum, quarum vix nomina quisquam

Scire queat, castella manu tot structa magistra,

Sidera quot celo pelagoque feruntur arene.

Marmoris hunc varii congesta palatia tangunt

110

Meniaque in nubes solidis subvecta columnis;

Obstupet omnigenum venis fulgere metallum

Aspiciens portusque maris per utrunque cavatos

Anfractum, Cererem campis et rupe Lieum.

Pendentem aeria, gravidis sub vitibus ulmos

115

Inflexa cervice premi. Videt ille boumque

Cornipedumque greges pratis errare, volantum.

Etheris et placidi spatium montanaque tempe,

Atque lacus stagnantis aque fontesque salubres

Invalidis, nitidos et opacis vallibus amnes.

120

Dulcia poma legens, divine frondis odorem

Omnibus in lucis miratur nescius; alma

Sed nichil in patria magis admirabile cernit

Quam studium moresque hominum habitataque multo

Corda Deo, ignavos egre passura tyrannos.

125

Hec facies rerumque decor dulcedine captum

Impellunt glomerantque avido sub pectore flammam

Incenduntque sitim. Nichil illum sacra videndi

Corpora, nil patrum tumulos, nil sanguine tincta

Innocuo loca movit amor; terrena supernis

130

Sceptra etenim potiora putans, extendere fines

Tegmine sub pacis rapidus lupus inchoat. Alte

Crescere ab exiguis radicibus orta cupressus

Perniciesque solet. Non hic, michi crede, quiescet:

Longius aspirat funesta iniuria, que nunc

135

Invasit vere deserte menia Luce.

Quid loquor, ah demens? Forsan patet una salutis

Hec via, que mores referat iam sera vetustos;

Certe animo spes una sedet: fors impia bella

Cessabunt, subitum pigeat dum cernere regem.

140

Num gladios ac pila tenet, quis terruit orbem,

Itala posteritas, exemplis dives avorum?

Non tulit imbellis numerosum Grecia Xerxem

Aut Darium; Thamiris Persarum colla secare

Imperiosa ducis nati non funere fracta

145

Substitit aut sexu, facinus pregressa virile.

Nos ubi, quo virtus? seu quo mavortius ardor?

Quis vetet aut armare manus, aut volvere campis

Quadrupedes? celo quis tela, quis equore classes?

Qui, velut oblitus generis, solumque beatum

150

Et regem et dominum toto se iactat in orbe,

Mille illic reges (virtus dyadema perenne

Fert equidem) iuveniet discetque haud falsa locutum

Cineam forti, quamvis male credita, Pyrro.

Cautius ut fuerat silvis captare fugaces

155

More patrum cervos belloque lacessere dammas,

Quam pede vulnificos excire ac dente leones!

Nam si longevo disponit retia somno

Sopitosque parat circumdare, fallitur; et nos

Pervigiles fecit solitam ve aliquando removit

160

Segnitiem vulnusque recens sensusque doloris.

Erratum satis est; veniet modo letius evum,

Vt cogar lentis tum demum ignoscere Parcis

Visurusque iterum romanos ire triumphos

Trans Rhenum et latio possessas milite ripas,

165

Sequana quas stringit, quas abluit unda Garumne,

Exposcam tremule longissima fila senecte.

Sed metus interea stimulat, qui semper amori

Est comes; atque procul Rodani semotus ad arva

Palleo longinque prospectans fata parentis;

170

Haud aliter quam si caram stans litore matrem

Aspiciam mediis iactatam mestus in undis.

Spes igitur mixtusque pavor quia tristia letis

Alternant, mixtis claudatur litera verbis:

Incertum est leter, doleam, sperem metuam ve,

175

Tam varia excruciant trepidum presagia pectus.

Iamque vale; et siquid monstrant tibi fata, resolve,

Solamen dubio gratum laturus amico.