Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 1

1. ad Barbatum Sulmonensem

Si michi seva pium servassent sidera regem,

Pars animi Barbate mei, non litera cordis

Nuntia per vastos tractus telluris et unde

Ambiguum tentaret iter; tua lumina presens

5

Aspicerem, vox viva tuas contingeret aures.

Mors vetat. Heu varii quos quondam largus honores

Contulit ille michi, vultus heu blanda sereni

Maiestas placideque decus pondusque senecte;

Heu prerepta michi frons augustissima celo

10

Reddita iam patrio; vox heu doctissima melle

Dulcior Hybleo, que prensa tenacibus hamis

Corda virum rapiebat humo, que laudibus amplis

Ingenium celebrare meum calamumque solebat,

Calcar agens animo validum! Non omnia terre

15

Obruta: vivit amor, vivit dolor; ora negatum

Regia conspicere, at flere et meminisse relictum est.

Hec duo letheis nunquam de pectore nostro

Eripiat Mors atra vadis; verum ordine vite

Proposito, excutimur: mundi pars una placebat,

20

Spargimur hac illac pelagoque abrumpimur alto

Alpibus ac mediis, quotiensque faventibus astris

Reddimur Ausonie, bustum tibi forte Maronis

Obtigit in partem, vatis, michi cessit origo,

Amnibus ac toto disiungimur Apennino.

25

Hinc mea vox mittenda tibi est, et credere curas

Cogimur archanas calamo; nec pauca silendi

Causa labor, sed plura metus, ne nostra profani

Abdita perspiciant oculi; vulgata videri

Non metuunt. Memor ergo precum, dilecte, tuarum,

30

Institui exiguam sparsi tibi mittere partem

Carminis, exacte percurrens otia vite.

Perlege: cognosces animum sine viribus alas

Ingenii explicuisse leves; nam, vera fatebor,

Implumem tepido preceps me gloria nido

35

Expulit, et celo iussit volitare remoto.

Penitet incepti; cursum revocare iuvente

Si liceat, mansisse domi, cum tempore nervos

Consolidasse velim. Late iam noscor et audax

Fama preit meritum laxisque effertur habenis.

40

Affectus animi varios bellumque sequacis

Perlegis invidie curasque revolvis inanes,

Quas humilis tenero stilus olim effudit in evo;

Perlegis et lacrimas et quod pharetratus acuta

Ille puer puero fecit michi cuspide vulnus.

45

Omnia paulatim consumit longior etas,

Vivendoque simul morimur rapimurque manendo.

Ipse michi collatus enim non ille videbor:

Frons alia est moresque alii, nova mentis imago,

Voxque aliud mutata sonat, nec pestibus isdem

50

Vrgeor; erubuit livor cessitque labori.

Cessit an incaluit longisque recruduit annis

Laude tumens aucta, et mecum et cum tempore crevit?

In dubio est; certe hunc didici contemnere ab alto,

Iamque equidem vel nulla lues vel spreta quietem

55

Dat calamo atque animo, iamque observatio vite

Multa dedit lugere nichil, ferre omnia; iamque

Paulatim lacrimas rerum experientia tersit.

Iam quod non potuit ratio, natura diesque

Longa potest; vicere due cui cesserat una.

60

Tempus edax minuit quem Mors exstinxit amorem,

Flamma furens annis, tumulo cessere faville.

Nunc breve marmor habet longos quibus arsimus ignes,

Pectore nunc gelido calidos miseramur amantes,

Iamque arsisse pudet. Veteres tranquilla tumultus

65

Mens horret, relegensque alium putat ista locutum.

Sed iam nequicquam latebras circumspicit: ardens

Turba premit comitum, quos par insania iactat,

Dulce quibus conferre suis aliena; nec illos

Submovisse sat est; acies nam maior apertam

70

Protrahit in lucem. Durum, sed et ipse per urbes

Iam populo plaudente legor, nec Musa regressum

Secreti iam callis habet, vetitumque latere est.

Prodeat impexis ad te festina capillis

Ac fluxo discincta sinu, veniamque precetur,

75

Non laudem. Veniet tempus dum forte superbis

Passibus atque alio redeat spectanda paratu.

Nunc tibi qualis erat sub prima etate, priusquam

Figeret in thalamo speculum, vultumque comasque

Inciperet cohibere vagas, occurrit, amice,

80

Cui semper - rex quantus Amor! - non seria tantum

Sed nuge placuere mee. Tu consule, queso,

Parva licet, magni; nam dum, maiora paramus

Hunc tibi devoveo studii iuvenilis honorem.