Francesco Petrarca carmina, 39

39.

Vos quibus alta datur tractare negocia, patres

Consilii, firmate animos ac soluite diris

Pestibus; urentes odiorum extinguite flammas.

Nullus amicicie studium colat, iraque et ardens

5

Liuor et ultrices fugiant e pectore cure,

Affectusque cadant alii, stimulosque nocentes

Pellite in exilium, ne libera corda fatigent.

Cura sit in dubiis exanime cuncta salubri

Discutere in medium; nichil auricularia prosunt

10

Iudicia alterno tacite commissa susurro,

Ne decet in multas numerum distinguere partes;

Nec uagus hinc illinc abeat consultor; ad unum

State uiri, uariosque animi quos quisque profundo

Conceptus sub corde premit reserate sedentes.

15

Ingenio placet ista quies; placuere Minerue

Otia, tranquillas et amat sapientia sedes.