Francesco Petrarca carmina, 38

38.

Victor erat uerbo rex gallus et ore superbo,

Nunc fugit in latebras bello superatus acerbo.

Lapsus in insidias rudis incola fontis aprici

Mittitur: Exiguum ne despice munus amici.