Francesco Petrarca carmina, 36

36.

Vrsa peregrinis modo pasta in montibus ista

Chaoniam pingui glandem mutavit arista,

Et prius obscurum, mutatum post animal bis,

Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis

5

Dedidicit tolerare parem. Sed vincit alumpnis

Regia Solis enim sublimibus alta columpnis.

Cyrrus erat tremulum nactus per lubrica culmen,

Qualiter expressum ventis per nubila fulmen;

Femina dum videt hunc indoctum fata subire,

10

Protinus exarsit, nec tempora distulit ire.

Dumque hostis posset titulum gestare repulsi,

Vna nota est Magno capitis iactura revulsi.

Si Romam Penus victricia signa tulisset,

Vltimus ille dies bello gentique fuisset.

15

Exul inops misero condam periture veneno,

O nimium celo et pelago confise sereno,

Tempora dum spernis, dum res agnoscere letas,

Labitur occulte fallitque volubilis etas!

Obfuit Hesperie generi clementia nempe:

20

Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe

Heu licet armentis - sortem miseremur acerbam -

Vellere surgentem de nostris ossibus herbam;

Nec foret Epyro, scissis a corpore morbis,

Pugnatum totis concussi viribus orbis.

25

Nomina non valeam sic enumerare cadentum,

Non michi si lingue centum sint oraque centum;

Verum ego quid meditor dicam, non falsa monebo

Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Vrsa cruenta equidem natorum at tristia plangit

30

Ora videns, animum curis mordacibus angit,

Nocte dieque ferum quatiunt suspiria pectus

Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus.

Namque ubi respexit paulum Fortuna severe,

Cura dolorque animi lacrimeque alimenta fuere:

35

Orpheus ut condam, dum flectere Tartara credit,

Squalidus in ripa Cereris sine munere sedit.

Lesa furit tentatque animo temeraria forti

Seu versare dolos seu certe occumbere morti.

Hanc dampnis compesce suis, ne seviat extra,

40

Impia iam merita scrutatus lumina dextra.

Ense decus partum noscas atque ense tuendum,

Nil actum credens, cum quid superesset agendum.

Est vicisse parum, superest incumbere victis.

Excessere omnes aditis arisque relictis,

45

Non redeunt iterum, totiens occurre fugatis;

Tolle moras: semper nocuit differre paratis.

Bella novant, repetunt, flentes sua vulnera secum:

Ipse prior, miles campum descendat in equum;

Irrue, per claras semper memorabilis artes,

50

Dum trepidant nullo firmate robore partes.

Heu, Iovis obsessam tenet arcem, triste relatu,

Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,

Intus quos nec bruma ferox, nec torreat estas

Et Metus et malesuada Fames et turpis Egestas;

55

Exterius Perusina cohors, gens improba Nursi,

Setigerique sues atque in presepibus ursi:

Colluvies infanda hominum pretioque reguntur,

Nulla fides pietasque viris qui castra secuntur:

Arma timent, horrent gladios clipeosque micantes;

60

Pugna levis bellumque fugax turmeque vagantes.

Nam decus ursorum finis requiesque laborum

Et quesitorum terra pelagoque ciborum.

Quemlibet invenies illa de stirpe creatum

Plenum epulis madidumque mero Venerique paratum;

65

Et magis edoctum quam sevo accingier ense

Expectare dapes et plene pocula mense.

Hostis ad incursum nequeunt consistere sella,

At non in Venerem segnes nocturnaque bella.

Turba loquax, quis ferre queat que singula mutant?

70

Milia rumorum confusaque verba volutant:

Depressi immemores alieno vomere sulci,

Pastoris duri hic filius, ille bubulci.

Ergo, age dux, subito trepidantia dissice castra,

Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra.

75

Vel si forte negant, archanis obsita causis,

Invida fata piis et fors ingentibus ausis,

Ast aliquando ferant hostilia tecta furentem

Egregiam et victu facilem per secula gentem:

Sic potes imbelles arcere, Columpna, catervas,

80

Que Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas.

Non aliter pactum poterat refringere postem

Penum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem.

Ardeat igne velis mons ille reductus edaci

Captivumque ducem violate tradere paci.

85

Cur male non cingit toto sua culmina posses

Agger murorum, nec inundant sanguine fosse?

Seviat in pavidos ruptis tua dextera claustris,

In segetem veluti cum flamma furentibus Haustris.

Clausa manus videat, sompnis modo pinguibus usa,

90

Tot telis sua fata peti, tot corpora fusa.

Audiat illa tubam mesto circunflua planctu

Ere ciere viros Martemque accendere cantu!

Alba Columpna, procul cum signa rubentia tolles,

Descendens totos perfundit lumine colles;

95

Prenestina falanx iaculis subtexere celum,

Tollere et emissum cursu precedere telum.

Frangere nunc fluvium, nunc passum querere pontis,

Nunc caput aerii scandentem prendere montis.

Quam totiens meminisse potes, geret horrida bellum

100

Sanguineum quatiens veluti Bellona flagellum;

Sunt tamen indomito tua subdita castra parenti.

Ne cessa prebere deo tua fata volenti:

Nam deus ipse aderit; bellum est cum gente maligna.

Tollite iam pridem victricia, tollite, signa!

105

Si pater hic tuus est qui componi arma iubebat,

Pax fuit: hic leges Campumque et rostra tenebat,

Si potuit rigido trepidam componere vultu

Hic rem Romanam magno turbante tumultu;

Si sepe in dubiis, qui nunquam destituit spem,

110

Vnus homo nobis pugnando restituit rem,

Tempore precipitis quem vis non ulla ruine,

Non anni domuere decem, non mille carine;

Si dicturus erat quis quis tunc cerneret illum,

Aspice Torquatum et referentem signa Camillum,

115

Sique domi et bello clarum nullique secundum

Aerias tentasse domos animoque rotundum

Ethera noverunt et egentes sanguinis umbre

Nar ve tulit preceps et opace Farfarus umbre,

Quis metuat tanto tam mollia credere fata?

120

Vivite felices, quibus est fortuna parata!

Prestet in ambobus veteris modo cura decoris,

Vicistis: videor fluvios spectare cruoris.

Fors sinit, his metuens mores abrumpere sanos,

Intonsos rigidam in frontem descendere canos.

125

Fac, precor, abiciat vultus presagia mesti

Iustitie cultor, rigidi servator honesti,

Prospiciatque dolos. Nam, si bene cetera noscit,

Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.

Ante trahenda lupis, agna imperterrita, dones

130

Vbera, nec magnos metuent armenta leones;

Ante per Ethiopum campos nix alta rigebit,

Nec Babilon estum, nec frigora Pontus habebit,

Federa quam tibi sint ursorum credita tute;

Quam simul aspexit, dicta acceptaque salute,

135

Te, trux ille queat conceptum avertere primum,

Primo ne medium, medio ne discrepet imum.

Illius, michi crede, domos male tutus adires

Nunc, olim, quocunque dabunt se tempore vires.

Cur igitur pacem iuvat expectare morando?

140

Desine fata deum flecti sperare precando.

Sed si nulla quies nisi sanguine protinus hausto,

I, bone, quo tua te virtus vocat, i pede fausto:

Clausum pacis iter, patet altera semita vobis

Vsque adeo nusquam arma et equi fretaque invia vobis.

145

Bellandum est; frustra gladiis, dux optime, parcis,

Si datur et duris sedet hec sententia Parcis;

Proderit haut pietas: opus est nunc viribus uti,

O scelerum ultores melioraque signa secuti;

Nec labor impediat, lux et nox, anxia curis,

150

Dulcia virtuti; gaudet patientia duris.

Extulit Alcidem labor irrequietus ubique,

Rege sub Euristeo fatis Iunonis inique;

Priamidem virtute licet natura replesset,

Sed nisi bella forent, nunquam michi cognitus esset.

155

Ille parens patrie famam quesivit habunde

Qua nimius Titan rareque in fontibus unde.

Eximie Marium bello iuvere coacte

Vulneraque et mortes hiemesque sub Alpibus acte;

Vos quoque predictis est adnumerare necesse,

160

Cum status Vrbis erit qualem nunc auguror esse!

Est placitum superis super hoc transmittere votum

Sic et apud seras gentes populosque nepotum

Gloria per multos durabit parta labores.

Ite alacres, nunquam vestri morientur honores:

165

Denique si properet cursu mors improba sevo,

Nulla dies unquam memori vos eximet evo.