Francesco Petrarca carmina, 29

29.

Si fera quadrupedum tractando pectora mulces

Et potes in mores sensim conuertere dulces

Sique vagas, uolucres humanas flectere mentes,

Est minus et cunctas vni tibi subdere gentes.