Francesco Petrarca carmina, 28

28.

Ponendi a pectore

Sancole, sacra michi tua lumina uisa secundo

Lumen ad ethereum perducant pectore mundo.

Ponendi a tergo

Tempora diffugiunt subitoque senescimus, ergo

Stet deus ante oculos, cedant mortalia tergo.