Francesco Petrarca carmina, 27

27. versus ad sanctum Hyeronimum

Rore parens perfuse sacro et coelestibus ausis

Afflate, interpres et amice, Hieronyme, Christi

Gnare trium: nostrae sed fons nitidissime linguae,

Vnde fluunt rivi late, quibus omnis in orbe

5

Ecce nunc floret ager, morumque piorum

Incrementa vigent, sicut tibi Christus ab alto

Affluit, et teneram complexus numine toto

Largifluo docilem radiavit lumine mentem,

Sic mihi dexter ades; districti iudicis iram

10

Flecte precum impulsu, durosque infringe reatus,

Communemque mihi dominum placare memento,

Nam potes eloquio et meritis ditissime tantis.

Fac bone, multiplici venia, te supplice, laxet

Millia tot scelerum regis miseratio nostri:

15

Spero, et noscis alme animos et in ore ridentes

Omnia nuda vides latebrosi pectoris antra,

Te duce mutatam in melius contingere vitam,

Supremumque diem vicinae mortis et horam

Cernere tranquillus: dumque in limine dirum

20

Alloquar: haud ullo prorsus trepidare pavore

Sanguine purpureo qui nos a crimine lavit

Morte domans mortem tetri spoliator averni.

Annuat his christus patri sanctoque coaevus

Spiritui, trinusque poli regantor et unus.