Francesco Petrarca carmina, 25

25.

Quid miser hic gaudes? mundi circumspice fraudes

Et laqueos mortis: vi patentibus effuge portis.

Dum sequitur socios, hic hamo carpitur vnco

Quem tibi cura fuit tenui suspendere iunco.

5

Hos quoque credulitas traxit post fata suorum:

Mors erit vna quidem coniunctaque busta duorum.