Francesco Petrarca carmina, 24

24.

Purpureas niueasque rosas ver nutrit amenum.

Sola potest uirtus nomen prestare serenum,

Cui si sanguis adest ab origine clarus annorum,

Florem iuncta ferunt auro frondente decorum.

5

Gratulor ambobus: dignus tu sumere munus,

Dignus et ille dare, meritorum cognitor vnus.