Francesco Petrarca carmina, 22

22. ad Virginem Mariam

O supremum matura parens eternaque semper,

Cuncta movens rapidi pereuntia secula mondi,

Astrorumque opifex totumque emissa per orbem

Lumina diffundens patulas lustrantia terras,

5

Luminibusque infunde meis tua sancta tueri

Numina, monstriferi delere piacula fati;

Cumque aderis, suprema dies, lassataque rumpant

Stamina fatales rapido revoluta sorores

Impetu et extreme peragam dispendia vite

10

Angelicis sotiare choris pater optime divum

Digneris piceis animamque abnectere flammis.