Francesco Petrarca carmina, 16

16.

Itala preclaros tellus alis alma poetas,

Sed tibi Grecorum dedit hic attingere metas.

Servius altiloqui retegens archana Maronis

Vt pateant ducibus, pastoribus atque colonis,

5

Mantua Virgilium qui talia carmine finxit,

Sena tulit Symonem digito qui talia pinxit.