Francesco Petrarca carmina, 14

14.

Ingenii fontes et prata uirentia lingue,

Augustine, tui succensus amore peragat

Vrbino patria uir nomine Bartholomeus,

Afferat ut populo requiem labor iste nepotum.

5

Hinc sibi posteritas stillas studiosa salubres

Hauriat, hinc lectos componat in ordine flores.