Francesco Petrarca carmina, 9

9.

Hic Zachariam, Donati de sanguine cretum,

Indole preclarum specimen, modo vita tulisset,

Florenum gentile decus; sors invida fati,

(Heu nimium properata, ferox, cunctisque perosa!)

5

Intempesta ruens, funesto vulnere clausit.

Heu, miserande puer, quem sternere bella negarunt

Concita sepe tibi totiensque vocatus in armis,

Hostis casus iners imbelli cede peremit!

Sic sua te voluit deus hospita regna mereri.