Francesco Petrarca carmina, 8

8.

Hic iacet eloquii moles facunda latini,

Hic situs orbis honos, hic tuscae gloria gentis,

Hic decus et vatum princeps, hic corpus humatum

Dantis Aligerii, patria qui pulsus ab urbe

5

Invidia, magnis decoravit laudibus orbem:

Cui nec siderei motus, nec fulgura coeli,

Nec latuere Deum mentes, nec vana futuri

Vox fuit, haud dubiis praedixit tempora signis.

Hic quem nulla bonis vidit fortuna superbum

10

Depressumve malis, invictus steti illaesus omni

Pondere, nec cupido rerum flagravit amore;

Sed virtutis amor erigitque cacumen honesti

Raraque purpureae placuit facundia linguae:

Et ne forte suum putet extinxisse decorem

15

Mors invisa reis claro viget ille reatu

Vivus, adhuc nomenque manet memorabile sacrum,

Famaque perpetuo nunquam peritura sub aevo.