Anonimo genovese carmina, 33

33. de beata Virgine

Mater micans meritis, Maria marissima,

Miserere miseris, misericordissima;

Mentium mortifica mala multa maxima;

Mundi morbos medica, medere medissima.

5

Ave, amirabilis amoris accensio

Avocata anime, adfluens auxilio!

Abeat anbicio ab affectu anxio;

Ad amena adtrahat abluens aflicio.

Rationis regula, regale refugium,

10

Reproborum revoca reatum ruentium,

Ruinosum retrahe renisum regnantium,

Robur rompens remove regi resistentium.

Iniurias indica, iubar innocentie;

Iniquos iustifica intendentes impie;

15

Inimici iugiter intonant insidie:

Ipsum iuge iugula iaculo iusticie.

Aufer avidissimos actus avaritie;

Artes adversantium arceas astutie;

Ab aflitis amovens accidens angustie:

20

Atritos ad atrium aduc afluentie.