Anonimo genovese carmina, 32

32. de beata Virgine

Nos, virgo, stella maris, ab hoste tuearis;

Sic nos intuearis ut non obliviscaris.

Tu, Xristi cella propria, nullius sordis conscia,

Nos sibi reconcilia: nostri reminiscaris.