Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 2, 1

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1969

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


1.

Talia dum loquimur lapsu clangoreque leto,

Hinc discurrit eques, uiridemque ad menia palmam

Nanque ferens, clamans: "Miracula tollite, gentes,

Magna adsunt, Christi uos omnes nomine leti

5

Viuite, sancte etiam orate et uexilla Marie.

Ille Deum contemptor enim, comes ille Iohannes

Vincula nostra subit, preda spoliatus et armis".

Prosilimus subitoque ipsum reuocamus ouantes

Palmiferum, quidam Mutinensis et inquit: "Amice,

10

Ede, precor, rerum seriem et miracula pande

Queque refers". "Fabor - dixit - breuiterque recludam:

Non datur hora more, letis aduertite mentes.

Vt uerum ingenti pecorum grege fulsit onustus

Atque hominum manibus strictim post terga reuinctis,

15

Sudantes deflexit equos comes ille Iohannes

Vignole in tumulum, saxi penes arida duri

Nam iuga turriferam quod in aera subleuat arcem:

Immemor ac demens quod sancte festa Marie

Leserat, innocuum quod sparserat inde cruorem

20

Strage neces cumulans infanda, quodque furore

Virginis horrifico exagitarat numina sancte,

Exuit arma ferox, firmatque frementia castra,

Protinus accingunt pecori se nanque subacto,

Viscera collaniant leti fumantia, lato

25

Immerguntque cado, uerubus disiecta reuoluunt

Arboreis. Illos demissaque flamma fatigat,

Hos rabiosa fames uictus corrodere siccos.

Singula decreui proprio cum lumine: nam me

Frondibus immixtum magne arboris umbra tegebat

30

Exploratorem, nemus undique meque premebat.

Incipiunt armare dape insatiabile corpus

Crassa, mellifluoque infundere pectora Baccho.

Sternuntur lectam magnoque sopore per herbam

Persimiles morti. Sic iam sua fata rotabant.

35

Et Deus omnipotens rebus sua tela nefastis

Vltrici uibrare manu equa et ceperat ira.

Vt ducibus retuli nostris, quecumque parabat

Armorum fortuna potens: "Gaudete, falanges:

Ante comas solis certa est uictoria nobis, -

40

Dixerunt - somno et Baccho iacet hostis opertus".

Inde statim sancte peragunt pia uota Marie,

Atque struunt acies tanto sub nomine nostras,

Hostibus et placidam obscura sub nocte quietem

Carpere nanque sinunt. Sed postquam lucida celo

45

Alba micat, pallent et sidera cuncta corusco

Surgentis Phebi radio percussa, repente

Dat tuba rumpendi signum clangore tremendum

Bellisono. Laxantur equis tunc lora repente,

Prepetibusque ruunt equites peditesque uicissim.

50

Paucis ordo fuit seruantibus agmina retro:

Tanta fides fuerat uincendi Marte sub equo.

Protinus aggredimur predeque cupidine magne

Hostes, irruimus tanto cum fragmine, quanto

Nubisatum fulmen densas descendit in ornos,

55

Aut sicut saxum de uertice nanque superbo

Pendentisque rotans montis resonare fragore

Omne nemus cogit, nec cessat sternere lucum,

Donec torrentis fundo requiescit in imo.

Haud aliter nostra arma ruunt. Vt castra tenentur

60

Noxia, colla uirum iugulo damus, ocius illum

Cedimus atque illum; pauco tamen uda cruore

Terra madet. Miranda cano: aut grauitate liquoris

Pampinei, seu delictorum mole suorum,

Nullus in arma parat se, sic accingitur ense

65

Nemo suo, nullus galeamque in fortibus aptat

Nanque humeris, nemo loricamque induit acrem,

Sella premit nec equum, nec lancea brachia mouit.

Hic grauis et stridor solito de more tubarum

Non erat ac clangor: nudi capiuntur inermes,

70

Et stratis multi nodoso fune ligantur.

Rusticus ut pecorum durus transferre macello

Pingue genus cupit, et dextra leuaque renectit

Agnorum uinclo nullo discrimine colla;

Vt lupus et lepores sopitos faucibus atris

75

Conterit, et multum tumefacto uentre reportat

Quod superest sine lite canum, sine uulnere quoquam,

Sic nos incolumes campum contriuimus omnem

Aduersum, mirumque inter tot corpora nemo

Saucius accipitur nostra de gente. Tumultu

80

Hoc ipso uerum trahitur comes ipse Iohannes

In predam, atque nepos, omnisque exercitus ille

Dat penas scelerum. Iam uos michi parcite, cursum

Accelerare decet. Non possum singula fari,

Non seriem tractim. Sat sit: mirabile fatu

85

Accepistis enim quando tam dira caterua

Tamque ferox, armis semperque assueta cruentis,

Sternitur, et nullo subit hostis uulnere uincla.

Ense Dei uulnus quis non meditabitur istud?".

Hec ubi, anhelantem ferrato et calce cruento

90

Stringit equum, cursus rapiens in menia pronos.

Prodiga uotorum, clamans "Miserere" ruensque

Plebs rotat, ac subito diuinos nanque paratus

Ardet ouans albam et uestem connectere dorso.

Erigit ad celum geminas cum lumine palmas

95

Sublato: "Nostri orbis seruantissima Mater -

Inquit - hera ac hominum sic prestantissima custos,

Que cogis iustas prauos uincire catenas,

Atque pios defendis item sub numine tanto,

Oramus pacem, miseri, da, Virgo benigna.

100

Crastina lux similes istis despondet honores,

Et donis Arabum redolentibus ara coletur,

Et pingui tripodas sanctos lustrabimus igne".