Anonimo genovese carmina, 31

31. de statu tutum regum defunctorum

Quam cito frangatur caro que sic magnificatur,

Vobis scire datur quid tumbe lingua loquatur:

"Viximus elati, regum de stirpe creati;

Nunc sumus hic strati, con vermibus intumulati.

5

Quod sumus, hoc eritis; et nos prout estis eramus;

Sed com pro meritis stipendia danda siamus,

Nunc celeres sitis ut agatis que bona sitis,

Ne non possitis operari quando velitis".