Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 1, 1

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1969

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


1.

Hanc, iam uexillis diuine Virginis urbem

Libarat populus Reginus et inde tribunal,

Atque piis sanctam quadris fabricauerat aram,

Qua cruor omnipotens et corpus et hostia nostre

5

Certa salutis enim debebat uoce leuata

Nanque sacerdotis celo descendere ab alto.

Obuia tum illi plebs Mutinensis facta secundo

Omine, cum sacris multum deuota iuuentus

Cleris signa ferens et sancte vella Marie.

10

Hos motus fert fama nouos venisse supremo

Oceano, nobis nec sunt loca cognita prisca.

Sepius incerte uox in contraria fame

Labitur, et uariat rerum celebrata nouarum

Facta quidem, mentes diuerso murmure replet.

15

Principium hec habuisse ferunt qua est ultima Thyle,

Alcides uel ubi disrupit saxa ruenti

Iam Thetidi faciendo uiam, penes inde Pirenos

Montes hi referunt dirimentes Gallica rura

Finibus Hesperiis. Prono tulit alter et ore

20

Sublimem duxisse uiram, a regione Lemani

Ac reliquus dictu crebro venisse profundi.

Ast omnes quasi fantur et hec penes Anglica rura.

Quid, nobis si fama locum negat edere certum?

Motus hic est certus, miracula certa perinde.

25

Ergo modum reserare decet fortasse priorem

Principii talis. Verum regione bubulcus

Occidua, ut dicunt, custos nam ruris honesti,

Forte boues curuo geminos copularat aratro

Euulsurus enim duro cum uomere sulcos

30

Cum matutina radiabat Lucifer alba,

Mundanorum operum semper stimulator, et hostis

Nocturni uario rerum discrimine somni.

Postquam telluris per uiscera sanctus arator

Paulisper rigidum traxit cum pectore cultrum

35

Nudato, cepitque boues stimulare quot horis,

Ecce senex longa grandique etate uerendus,

Immensam simulansque famem: "Miserere potentis -

Inquit - amore Dei, misero succurre labanti

Triticeo uictu: pectus satiare, bubulce,

40

Exhaustum, hoc precor, ipse uelis". Tum purus arator

Dixit: "Amice, uale. Non est michi copia uictus;

Omnia consumpsi nuper cerealia dona,

Impellente fame". Retulit tunc hospes at illi:

"Quere locum uictus seruantem commoda cari:

45

Nam dabitur satis, hoc sacro sub iure paciscor".

Miratus nimium agricola hic sincerus, aratrum

Linquens, nanque gradu properat qua parte recensque

Condere triticeum crustum. Spes nulla subibat

Attamen inde cibi, sed enim parebat ob ipsum

50

Mirandum indictum, studet et properare. Repente

Tres fermentate Cererisque exinde reportat

Nanque globos niuis instar enim, stupefactus et inquit:

"Suscipe, doque libens diuinum munus, amice,

Non proprium. Matrona laris nec crusta peregit

55

Talia nanque mei: uicium ignorantia nescit.

Mens erat at tanti michi nil superesse profecto

Muneris". Ast ille, albenti ceruice refulgens,

Dixit: "Perge cito, et salienti fontis in unda,

Que rorat placido nuper tua gramina riuo,

60

Hoc submerge simul fermentum, denique cede:

Est expulsa fames, nec amor michi surgit edendi".

Ille magis mirans campi percultor opimi:

"Fonte carere agrum quamuis mea conscia tali

Mens norit, pergam", dixit. Tum iussa replebat,

65

Inuenit et fontem, quo coram candida custos

Astabat succincta albam sub numine vestem

Angelico, mulier forma et pulcerrima uirgo

Hoc ignota uiro. "Quo pergis - et inquit - amice?

Ne refuge, et noli nostras conspernere uoces.

70

Pande iter inceptum, et que uelox cura mouebat

Nunc te precipitem salientes currere ad undas".

Ille parum posita gressus formidine firmat,

Ac ait: "Ignoro talamo copulata iugali,

An sis uirgo uirens: diuina tibi ora nitescunt

75

Cultibus in summis. Credo delapsa polorum

Cardine stellifero sis. Sed quecumque stuporem

Esse uelis magnum verumque per ora dedisti.

Nunc paulo erectus breuiter quecumque petisti

Affabor: totum cerno miranda per orbem.

80

Sulcabam modo conuincto temone per agros,

Cum michi se obiecit quedam reuerenda senecta

Maiestas hominis, Christi sed amore petito

Pane, nichil credens verum supplere roganti

Certe ego posse viro, cum nil restarat inesum

85

Iam michi digesto, suasique recedere. At ille

Triticeum docet esse cibum suetoque canistro.

Admirans pergo, inuenio, stupor occupat artus

Ignaros rerum, oblatos nec carpere uictus

Ac magis ipse cupit, iubet immo mergere in undas

90

Has graciles, quibus ac ingens rigor ossa perambit:

Insolitum cerno fontem, et super omnia uultus

Admiror tantos, habitum, celestia et ora.

Expleturus enim senis eius iussa, frequento

Nanque gradum. Rerum que sit sententia profer,

95

Si libet, alma, oro. Verum te scire decebat

Quidquid et ista ferunt miracula; solue parumper

Hec arcana Dei: tu non sine fontis et huius

Causa venisti custos. Assuesce petenti.

Post hec ipsa iube quidquid placet: omnia promptis

100

Viribus efficiam, et tota cum mente replebo"

Dixerat. Illa, caput quassans, tunc talia profert:

"Cede retro, tecum gradiar, turbare nouumque

Non licet hunc fontem, inuentum nec mergere crustum

Munere diuino. Stat mens cognoscere canum

105

Nanque senem. Tu perge prior, sequar ipsa uicissim.

Concipies quecumque notant arcana tonantis

Nanque Dei, illum quando uirum loquar inde morantem".

Postquam in conspectum uentum est senis omnipotentis,

Ipsa Dei cepit Mater tunc talia fari:

110

"Nate, parens rerum celique immensa potestas,

Nate, tue semper precibus placate parentis,

Nunc pietas te nulla pium mouet? Omnia fato

Sic mandas properare suo? mortale genusque

Vno ictu eterni flammis furialibus ignis

115

Mergere sicque iubes? Magno iam nuper Olympo

Nilque mee potuere preces, te iterumque secuta

Desuper in terras celeri et delapsa volatu,

Deprecor, hanc ipsam iratam pius exue mentem,

Parce tuo generi. Dudum iam, Nate, memento,

120

Et Pater omnipotens: iuri contraria gens hec

Nanque tuo fueratque hominum simulacra colebat

Irrita, per scelus ac animas ducebat abortum:

Omina nanque tuis fuerant aduersa theatris.

Tum pia Maiestas fatalia rumpere pensa

125

Vitam hominum uetuit. Rex maxime nanque polorum,

Nunc animas dura et celeri cura morte fideles

Spargere quid sentis et eas damnare profundo

Tartareo? Quid tot fers amisisse labores

Ingentes in cassum ac sustinuisse dolores,

130

Innocuum quinis sanctum et fudisse cruorem

Vulneribus? Pereant si nunc mortalia membra

Omnia, dic, fuerit quis iam memor ominis alti,

Nominis atque tui? Fuerit cui passio menti,

Grata tibi, sed amara michi? Deuotus Eoo

135

Ture tuas olim vel quis uenerabitur aras?

Forma noui generis ueniet, uetus illa malorum

Pernicies suberit paulatim. Soluere mundum

Vnda furens dudum quid profuit? Ignis edax quid?

Restaurare genusque iterum? Natura retraxit

140

Inferior peiora sequi. Nam tollere turres

In celum cepere altum cum mente superba,

Vesano simul et statuerunt templa furori:

Culta cupido fuit, rerum et temerata libido

Defuit ac numquam talis furor; omne facesque

145

Spondebat Stigias tempus mortalibus usque

Quo tua disposuit nostrum sententia ventrem

Incolere et gentis manibus te tradere inique.

Si tibi mens esset decreta reuoluere fata

Velle olimque etiam terras habitare profundas,

150

Dic, ubi mater erit, dic, digna ubi uirga uirebit,

Que possit magnum Christi producere fructum?

At si nulla hominum irreuocabile flectit imago

Propositumque grauis manet hec sententia menti,

Non ipsis, sed cede meo sub corde dolori

155

Infixo, precor ipsa per has lacrimasque fluentes

Perque diem qua nata fui tua mater et altrix,

Herodisque graues trucis impietate timores,

Atque fugam trepido semper cum corde uolucrem,

Vbera perque mea, infandos crucis atque dolores

160

Post etiam quos orba tuli, miserere parentis,

O carum pignus, semper dulcissime fili,

Nanque tue, que te genuit, pietate leuares

Etherea scelus indignum non morte piares".

Dixerat, et lacrimis gremium madefecerat almum,

165

Cum pater eternus, motus pietate profunda

Inque solum fixo sic talia protulit ore:

"Alma parens celi, totiens quid voluere verbum

Et mea fata premis? Precibus nec dicere contra

Fasque tuis, mundum penas nec inire nefas est

170

Infernorum operum. Stabatque indicere finem

Peruersis nimbi magno cum flumine rebus,

Equor et insanum super ardua ponere saxa,

Ni tua me pietas et tandem oracula uincant.

Quid, pia, iam, genitrix, orbem defendere curas

175

Tam nocuum? Ne uides patris per pectora natus

Ardet scissa nocens regno fulgere secundo,

Nec rubet obsceno letarier inde reatu?

Frater in arma ruit vulsurus uiscera fratris,

Cognate fiunt aciesque, superbia totum

180

Occupat ast orbem, regit atque nefanda cupido

Coram oculis nostris, nullum fore nanque Tonantem

Astrigerum, et meditantur enim sine numine celum.

Fulmina non horrent igni delapsa trisulco

Icta urbesque domos et cruda minantia fata,

185

Grandinis ac rabiem flamma mixtamque ruente,

Nec tedas celi nec tristia signa perinde.

Quid valet et putri terras contundere tabo,

Pestiferas clades vesane immittere genti

Horrendamque famem mille et discrimina rerum?

190

Spernimur, et celo putat esse potentior ipso

Quisque uirum, quoque celicolis plus posse beatis.

Anxia mens magis est: Petri senioris et equi

Successor, captus tumideque cupidine pompe,

Impietatis adhuc trahitur sub scismate Auerno.

195

Adde etiam, galee mutata est infula crista:

Lancea nam sceptri, mortali crassa cruore,

Iam pastoralis graditur uice, ferrea uestis

Et lorica locum circundat nanque beate;

Aras hic spernens et Martia castra frequentat,

200

Immemor ac Verbi, docui quod protinus, olim,

Imperium non esse meum de pondere terre.

Hos, pia, defendis, genitrix? Defende quot annis

Me flexere preces, non ingratissima mundi

Machina. Quid nobis, si non uenerabitur aras

205

Ille pias? Laus et nec odor me mouit Olympo

Thuris, sed pietas humane perditionis.

In chaos obscenum tenuissem lustra futuri

Temporis, enormis non usquam uita fuisset.

Quid, si non alerent uentos mortalia membra

210

Per tenues animam? Celo regnabimus amplo,

Expertem sceleris mundum hunc letabor et esse.

Cedo equidem lacrimis, versa est sententia retro

Nanque tuis. Vivat genus ac mortale resurgat,

Ethere et in terris uincat tua summa uoluntas".

215

Hec ubi dicta, solum toto tremefecit in orbe,

Et mare quassatur, vario sub murmure currit

Aer, hinc celso subito se condit Olympo.

Inde salus hominum Virgo sua verba colono

Transfert semianimo: "Sensisti - dixit -, amice,

220

Nam deflenda olim fuerit que fontis origo?

Quique senex? panis trinus? que ego, Virgo, parata

Ac fueram frenare manum, ne tangeret undam?

Fons est hic mundus, panis tres signat et orbis

Partes: sunt Asie et Libice regionis itemque

225

Europe. Has omnes tua iussu palma Tonantis

Mergebat; fontis designat limpha reperti

Nam mare, quod fluctu totum extinxisset et orbem.

Mater ego Christi vetui: tu pergeque fando

Gentibus humanis quod totum lumine certo

230

Rite recepisti, dabitur tibi certa fidesque.

Nanque boues ipsi humana rem uoce loquentur

Mirificam. Gentesque pias tu deinde moneto

Induere hos habitus et nostro nomine circum

Vrbes lustrare et procedere cantibus almis

235

Vsque ad finitimas oras, actisque diebus

Nanque nouem, mores illis talesque relinquant,

Voce Deumque pia magnum et placare tonantem

Concertent: post hec vobis meliora parantur".

Dixerat. Ethereo subito circundata pulcro

240

Nanque choro, auricomum caput inter sidera fixit,

Pane reportato omnipotentis ad atria nati.

Agricola, huc illuc uoluens trepidantia circum

Lumina, sepositum paulo perquirit aratrum,

Et properans sancte iussis parere Marie,

245

Vt repetat limen cepit stimulare iuuencos.

Vngula fixa solo neglecta cuspide cornus

Heret; post quedam bos uulnera talia fatur:

"Seue quid hos laceras artus, oblite Marie

Iam iam verborum? Ne tulit tibi signa, bouesque

250

Admiranda canent fidei sub teste superne?

Non petis ac stimulas; sed enim stimulare nefandum

Nil ualet, omnipotens ubi virtus celsa moratur.

Subque caua pedibus: tu prono nanque ligone

Inuenies arcana Dei". Nec plura locutus,

255

Mutuit. Agrestis uir obstupet, inde lacessit

Plures nanque choros hominum ingentesque cateruas.

Iamque etiam fertur dudum, dum Roma furores

Sanguine ciuili sparsos ruitura subibat,

Mira tulisse bouem diuinoque omine verba:

260

Roma, caue tibi. Multique audiuere quirites.

Sepe Deus timeant mortales spernere quod fas

Ignotis causis portentaque talia mandat,

Vt uideant celso sit quanta potentia celo.

Ecce solum eructant, etiam boue nanque monente:

265

Inuenere librum, superi quo arcana Tonantis

Multa teguntur enim, ueluti meditantur et omnes.

Nulli erat atque datum talem reserare libellum.

Pontifici statuunt Romani portare beato.

Incipiunt uellare comas, velut ille bubulcus

270

Aiebat sanctam modo precepisse Mariam.