Anonimo genovese carmina, 30

30. de die extremo

Extremo in examine, cernens te venturum, Deum,

Cuius sum liber sanguine crucis tue per tropheum,

Tum tabesco formidine, me perpendens mortis reum!

In manus tuas, Domine, comendo spiritum meum.