Anonimo genovese carmina, 29

Testo base di riferimento: J. Nicolas, 1994

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


29. de recomandacione a duabus Mariis

Salve coniunx nobilis viri Zebedei

Que Maria diceris soror matris Dei,

Cuius natus duplex est consobrinus ei

Iohanes et Iacobus, lux humane spei.

5

Generosa genitrix prolis tam preclare,

Com tam caro germine, Xristum deprecare

Vt que sibi grata sint det nos hic amare

Et per eius semitas semper ambulare.

Salve, soror altera virginis celorum,

10

Ex Alpheo quatuor mater filiorum,

Iude, Iosep, Iacobi Simonisque, quorum

Grata sit cognatio regi seculorum.

Vos due, matercere pii Salvatoris,

Cum tam claris genitis sacris et decoris,

15

Nos muniri precibus vestris, contis horis,

Quesumus et munere perpetis honoris.

Quidquid enim petitis statim obtinetis,

Nutum dum dominicum semper possidetis;

Sic pro nobis igitur pie suplicetis

20

Vt fruamur iubilo celice quietis.