carmina libraria Statuta synodalia epixscopatus Basileensis, ediderunt Joannes Amerbach etc., 2

Reference basis text: Basileae, 1503


Carmen excitatorium

Praesulis exemplo vitam sine sorde sacerdos

Ducere quisque velis;

Legitimos tibi cura precor sit sedula mores

Illius usque sequi.

5

Virtuti praemissa salus sedesque beatae

Praemia te moveant.

Muneris altus apex moveat te, vel crucifixi

Vulnera quinque Dei;

Aut Phlegetonteo saltem moveare barathro

10

Tergeminoque cane.