carmina libraria Statius, Thebais, 3

Reference basis text: apud Melchiorem Bernardum serenissimi Lotharingiae ducis typographum, 1601


Ad Statium Ioanni Barclai commentario exornatum

 

Quid te, poeta summe, subtili tegis

Sub nocte radiis nubila obtendens tui;

I, quaere acutas, ut voles tenebras cape

Inusitate vestis insolentiam;

5

Barclaius imo pectore arcana eruens

Te veste spoliat turbida ac nudum omnibus

Praebet videndum: puncta notaque imprimit

Deinde nudo pectori; noli tamen

Pudore vultum tegere cum nudum aspicis.

10

Nam docta cum te nudat et notat manus

Micantiori vestesine labe induit.