carmina libraria Angelus Politianus, opera, 2

Reference basis text: Basileae, Nicolaus Episcopius Iunior, 1553


Eiusdem Criniti Monodia de laude Ang. Politiani

 

Siren relicto Daunio

Quaerebat ubi consisteret

Diuque vagula devolans

Accessit amnem lassula

5

Arni fluentis leniter

Et commorata satis iter

Parabat inceptum sequi.

Sede ecce dum vaga subvolat

Audit repente rem novam

10

Novosque numeros et nova

Carmina canentis Angeli.

Itaque statim in labra convolat

Dulci lepore perlita

Et -inquit- hic libet agere,

15

Hic hic morabor sedulo,

Vbi gratia decor et Venus

Tam blanditer simul canunt

Carmenque fundunt aureum.

Tu nunc valebis Dauniae.