Anonimo genovese carmina, 28

28. de tribus partibus que fiunt de homine mortuo

Quando male moritur dives tripartitur:

Nam pletendus spiritus demoni largitur;

Caro fetens vermium morso demolitur;

Resque sicientibus natis despertitur.