carmina libraria Ioannes Oporin, bucolicorum autores XXXVIII, 2

Reference basis text: Basileae 1546


In eclogarum volumen Gilberti Cognati Nozareni endecasyllabi ad lectorem

 

Huc, huc, si vacat, eia adeste, adeste

Lectores cupidi ac laboriosi

Hausuri ambrosiam favosque melque

Sermonis Latii boni et probati.

5

Vos si quando iuvant Latina credam

Sic et non aliter loqui Camoenas.